BCCCAP00000000000000000000383
E\1:PEDI:i\IENTA LICITAE ADl\U<;SIONIS 95 5. º) « Qui ad ordinarium militare servitium civili lege adstrin– guntur, antequam illud expleverlnt» (1), Possunt tamen recipi ad Novitiatum illi qui sunt obligati ad servitium militare, si illud certe explebunt ante ordinationem. 6. 0 ) Neophyti, donec, indicio Ordinaríi, sufficienter probati fuerint». Possunt igitur recipi neophyti, qui certe ante professionem perpetuam et consequenter ante ordinationem sufficientissime probati invenientur. 7°) «Qui infamia facti laborant, dum ipsa, indicio Ordinarii, perdurat». Posset dubitari an hoc impedimentum vim exserat pro admissione ad Religionem seu ad Novitiatum. Sane, sive ex lapsu temporis quod interce– dere debet seu potest, inter admissionem et ordinationem, sive ex eo quod admissio fieri valet loco satis ab illo distan ti, in quo infamia facti vigebat, sive ex facilita te translationis, nec ratio legis urgeri videtur, nec littera ipsa casui aptatur. Enumeratis irregularitatibus et impedimentis ad Ordinem, jam textus Codicis facilius intelligitur: «Ad sacerdotium in Religione destinatis, a quo tamen removeantnr irregularitate aliove canonico impedimento>. Ergo Codex J. C. in hoc canone excludit a legitima admissione eos, qui ad sacerdotium destinentur, non vero impedimentum viget pro illis qui ad statum con versorum seu laicorum destinantur. lmpedimentum tenet etiam pro Religionibus laicalibus, relate ad illos qui ad sacerdotium destinantur. Dispensatio impedimentorum petenda est semper ante legitimam admis• sionem ad Novitiatum, siquidem impedimenta statuuntur pro admissione Chalcedonensi ann. 451. can. 4 sancitur hoc, videlicet, nullum servum susci– piendum esse ad vitam monasticam praeter voluntatem domini sui. Cfr MANSI, o. c., vol. 6. col. 1226; c. 12, C. XVI, q. l. ()) Jam S. Gregorius Papa loquitur de lege aliqua prohibente milites Religionem ingredi a Mauritio lmperatore data. Conqueritur S. Gregorius his verbis: «Praecepit ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui officio vel manu signatus, vel ínter milites fuit habitus, ei in monasterium convertí liceat, nisi forte si militia ejus fuerit expleta. Quam legem primum, sicut ii, dicunt, qui leges veteres noverunt, Julianus protulit; de quo scimus omnes quantum Deo adversus fuerit•. Rescripsitque de injustitia hujus legis; cui tamen subjectus paruit, eam variis in locis promulgans, uti ipse testatur hunc in modum: «Ego quidem jussioni subjectus eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia !ex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quid sensí minime tacui,. Ad versus illam legem praeterna scribens, hanc rationem adducebat: «Multi sunt, qui possunt Religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere, et plerique sunt. qui, nisi omnia reliqueriut, salvari apud Deum nullatenus possunt,. Cfr. S. GREGonrns, Epistolarum líbrí quatuordecím, lib. 3, indict. 11, Ep. 65, apud: P. L., vol. 77, col. 663,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz