BCCCAP00000000000000000000383

94 DE TI\ií:l'EDI:'.\IENTIS AJl:'.\JÍ';sroxi;; AD NOVITÍATVM: 5. 0 ) «Qui seipsos vel alios mutilaverunt ve! sibi vitam adimere tentaverunt» (1). 6. º) Clerici medicam vel chirurgicam artem sibi vetitam exercen• tes, si exinde mors sequatur». 7.º) «Qui actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt, ve! ea ordine carentes, vel ab ejus exercítio poena canonica sive personali, medicinali aut vindicativa, sive locali prohibiti». C) Impedimenta simplicia ad Ordínem recipiendum. Denique pro licita admissione obstant impedimenta simplicia pro Ordine recipiendo. Notare tamen juvat quod sunt aliqua impedimenta ad Ordines quae confunduntur cum aliis impedimentis ad Religionem pro omnibus candidatis vigentibus, etsi ad classem conversorum destinatis. Ex illis impedimentis aliqua pro admissione ad Religionem sunt in itantia, alia vero etsi sint impedientia solummodo Religionis ingressum, sunt tamen strictiora, seu latius patent quam pro Ordine. Canon 987 enumerat impedimenta his verbis: 1.º) «Pilii acatholicorum, quandiu parentes in suo errare permanent». Impedimentum tenet tantum pro filiis in linea paterna, etiam in casu, quo unus tantum e parentibus sit acatholicus, etsi adsit matrimonium mixtum legitime datis cautionibus cum debita dispensatione contracturn (2); ex adverso, non tenet impedimentum quando parens vel parentes mortui jam sint etsi ante mortem conversi non fuerint (3). 2. 0 ) « Viri uxorem habentes» (4). 3. º) « Qui officíum ve! administrationem gerunt clericis vetitam cujus rationes debeant reddere, donec, deposito offício et administratione atqae rationibus redditis, liberi facti sinf'11 (5). 4.º) «Serví servitute proprie dicta ante acceptam libertatem> (6). (1) Applicanda sunt quae dicta fuerunt in nota anteriori, (2) Cfr. Pontificia Commissio lnterpretationis Codicis, 20 Jul. 1929, apud: A. A. S., vol. 21, p. 573. (3) PETRUS Vorn'AS, CPR., vol. 3, p. 100-109, (4) Est impedimentum invalidans Novitiatum, ut dictum est cum locuti sumus de impedimento matrimonii. Cfr. superius, p. 46 et sq. (5) Hoc impedimentum jam recensuimus supra cum de illicitis impedimentis loquebamur, sed ibi latius patet, síquidem comprehendit non solum officium vel administrationem clericis veti tam sed quancumque administrationem, sive ecclesiasticam sive civilem, sive permissam sive vetitam. Cfr. in hoc labore p. 85 et sq. (6) Tempore antiquissimo monachorum servi non admittebantur invito domino. Videri possunt circa hoc: S. FEIRREIOLUS, Regula ad Monachos, cap. 5, apud: HoLSTEINIUS. o. c., vol.. 1, p, 157; S. Fnumuosus, Regula monastica communis, cap. 4, apud: HoLSTEINrns, o. c., vol. l. p. 210. Jam in Concilio

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz