BCCCAP00000000000000000000383

IMPEDIMENTA LICITAE ADMISSION!S 93 3.º) «Qui epileptici ve! amentes (1) ve! a daemone possessi sunt vel fuerunt; quod si post receptos ordines tales evaserint et jam !iberos esse certo constet, Ordinarius potest suis subdi– tis receptorum ordinum exercitium rursus permittere». In hoc ultimo casu etiam possunt licite admitti ad Novitiatum, nempe cum constet eos jam liberas esse ab illis omnibus. 4. 0 ) «Bigami, qui nempe duo ve! plura matrimonia valide succes• sive contraxerunt». 5.º) «Qui infamiajuris notantur». Hac irregularitate comprehenduntur tam illi qui infamia ipso facto inuruntur (2) quam illi qui per sententiam infames ad normam juris declarati sunt (3). 6.º) 7.º) «/udex qui mortis sententiam tulit». « Qui munus ca_rni/icis susceperint eorumque voluntarii ac immediati ministri in exsecutione capitalis sententiae». Unde omnes qui laborant una ex his irregularitatibus ex defectu nequeunt licite admitti ad Novitiatum. B) lrregularitates ex delicto. Etiam opponuntur licitae admissioni candidatorum irregularitates ex delicto, quas enumerat can. 985. t.º) « Apostatae a /ide, haeretici, schismaticb (4). 2.º) «Qui, praeterquam in casu extremae necessitatis, baptismum ab acatholicis quovis modo sibi con/erre siverunt». 3. º) « Qui matrimonium attentare aut civilem tantum actum ponere ausi sunt, ve! ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis relígiosis etiam simplicibus ac tempo– rariis ligati, vel cum muliere iisdem votis adstricta aut matrimonio valido conjuncta» (5). 4.º) «Qui voluntarlum homicidium perpetrarunt aut foetus humani abortum procuraverunt, effectu secuto, omnesque coope– rantes» (6). (1) Amentes, ex ipsa natura rei, prohibentur ingredi Religionem et Novi– tiatum, cum enim nequeant consensum validum praestare, dum in amentia sunt, eorum Novitiatus ac professio ipso jure naturae invalidarentur. Cfr. c. 15, X, de Regularibus, etc., lll, 31. (2) Can. 2314, §1, 3°; 2320; 2328; 2343,§ 1, 2°et§2,2º; 2351, § 2;2356; 2357,§1. (3) Can. 2359, § 2; 2314. § 1, 2°. (4) Excluduntur a valida admissione in Novitiatum, ut jam dictum est in primo impedimento ad validitatem receptionis. Cfr. p. 24 et sq. (5) Pariter excluduntur a valida receptione. utpote comprehensi in impedi– mento matrimoniali. Cfr. p, 46 et sq. hujus laboris. (6) Eodem modo invalidum reddit Novitiatum, siquidem refferri potest ad sextum impedimentum invalidantem, videlicet: «his, quibus imminet poena ob grave delictum commisum, de quo accusati sunt vel accusari possunt>. Cfr. superius, p. 61 et sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz