BCCCAP00000000000000000000383
90 DE IMPEDBIENTJS AD:l',IISSfONIS AD NOVITlATVlYI peccandi immineret filio remanendo in saeculo, et praesertim si ex ipsis parentibus tale periculum oriretur. Licet Codex solummodo expresse nominet necessitatem gravem parentum, procul dubio etiam extendendum est, a fortiori, ad necessitatem extremam. «Huc etiam pertinere videtur, ait P. Vermeersch (1), subdifficilis quaestio de necessitate ordinis moralis vel spiritualis, quae parentes jam afficit ve! afficiet, si filius vel filia Religioni no1m·n dederint. In his adjunctis, plura prudenter perpendenda sunt: genus et causa necessitatis parentum, quae potest esse involuntaria, aut ab impietate vel a fragilitate proficisci; detrimentum spirituale filii vel filiae; ipsa vocationis ratio (ad vitam contemplativam, apostolicam) et gradus plus vel minus urgens; effectus aedificationis aut scandali ex ingressu secuturus. Prudens consiliarius plerumque onínia quasi componere et conciliare pacifice tentabit. Nodi solutio interdum esse potest aliqua, non nimia, dilatio, vel etiam nomen datum societati a S. Sede. probatae, quae vota religiosa cum vita in domo paterna conjungere sinit. Denique tandem, in consiliis dandis, semper magis inclinare animo debemus in ea quae a Christo ut meliora proposita esse novimus>. Gravis parentum necessitas, cui aliter occurri nequeat, justam causam dat Religioso petendi commorntio11em extra claustra, ve! etiam, si opus sit, dispensationem a votis. Ob solam extremam et i11dubia111 necessitatem habet obligationem ita agendi (2). Nihil in Codice J. C. determinatur quoad necessitatem gravem fratrum ve! sororum, ac proinde ad jus naturale rejicimur. Quae hactenus dicta sunt circa prohibitionem ingressus filiorum in necessitate gravi parentum, aequo modo et secu11dum diversitatem relationis applicari debent parentibus ingredi volentibus Religionem, dum filii egent parentibus pro educatione vel alimentatione eorum. lmpedimentum eodem modo tangit patrem ac matrem; et gravius urge+rtur in his quam in filiis impedimentum. Igitur donec opera parentum sit moraliter necessaria sive ad !iberos educandos sive ad eos alendos ingressus differendus est. Jam vero, necessitas educationis cessat non sohun per emancipt1tionem, sive ex aetate majori sive ex statu, sed etiam ante ipsam emancipationem civili jure obtentam, quando evidenter vel educatio moraliter completa loquendo haberi potest vel ipsi complendae indubie provisum sit. Necessitas alimen– torum contrahi non debet ad• minorem aetatem, sed pro necessitate gravi (1) VERMEERscn-CrmusEN, o. c.,vol. 1, n. 685, p 489 (2) BIEDERLACK-r'ÜHllICH. O, C., 11 74, p. 123; VERMEERSCH-C1mUSEN, O. c., vol. 1, n. 685, p. 490; VIDAL, o. c., n. 257, p. 211, ubi etiam ponitur ea quae ad Religionis eggressum pertinent ob parentum necessitatem, in nota (48).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz