BCCCAP00000000000000000000383
P OEMIUM 1. Quam maxime interest Religiosos perfecte et accurate cognoscere vigentes dispositiones canonicas Jurís quoad candidatos Religionem ingredi cupientes. Ea ve! magis quod integritas Reli· gionis, conservatio atque diffusio illius pendet magna ex parte ab ipsis admittendis. Etenim Novitii sunt veluti semina ac fundamentum Religionis,· jam vero, probe scitur quod ex semine quoquo modo vitiato haberi non potest arbor bona, et si fundamentum in aliquibus de/icit, totum simul aedi/icium soliditate carebit. Hinc, seligenda erunt semina et fundamentum undequaque solidissimum est ponendum, ut Relígio in sua puritate et prístina natura conservetur. Quod, absdubio, obtinebitur si praescripta f uris Canonici plene cogno– scantur, et, quod praecipuum est, ad praxim reducantur. His rationibus ad nostram dissertatíonem faciendam ducti sumus. Studium nostrum habet unícam partem, videlicet: lJe requisilis ul <Juis in 1Voritfatum admitlalur. 111ens rzostra fuit integrum trac– tatum De Novitiatu Religiosorum elaborare; sed et propter ampli– tudinem materiae, et propter angustiam temporis, de consensu P. Professoris, reliqua omissimus. 2. Ut in decursu tractationis videri potest hanc methodum adhibuimus, nempe: praemittimus evolutionem historicam et pastea disciplinam vigentem damas Jure meritoque. Cum enim admodum dif/icile sit, ne dicam impossibile, ut vis canonum sine legislationis antiquae cognitione percipiatur, !zinc tradimus in primis expositionem le¡;rislationis praecedentibus saeculís habitae ut, cognoscentes ortum et evo!utionem, ad accuratam legislationis vigentis interpretationem perveniamus, Tanquam documenta historica adhibuimus praeprimis Bullaría RR. Ponti/icum, Collectiones Conci!iorum et Decisiones SS. Congregationum; sed ad verum et genuitwm sensum documen– torurn capiendum, sententiam auctorum, qui in re canonica fioruerunt iis temporibus quibus documenta prodierunt, nullo modo praeter– missimus. Pro disciplinae canonicae praecipuos auctores et maf{is nows commentatores circa materiam etiam adducimus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz