BCCCAP00000000000000000000383
IMPEDIMENTA LICITAE ADMISSIONIS 89 Quod jus natural e etiam confirmavit Clemens VIII positiva dispositione, cum in sua Constitutione «Cum ad regularem», 19 Mart. 1603, § 5 monuit Superioribus Regularibus, ut «diligenter exquirant... an eorum parentes ope, et subsidio ipsorum indigentes destituantur» (1). B) D1sc1PLINA VIGENS. Canon 542, 2. 0 enuntiat impedimentum his verbis: «Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad )iberos alendos vel educandos necessaria». Unde CodexJ. C. confirmat ipsam obligationem naturalem succurrendi parentes ac consequenter ipsam prohibitionem etiam naturalem ingrediendi Religionem durante necessitate gr a vi saltem paren tu m; quinimmo Codex J. C. determinat quousque se protendat haec obligatio naturalis circa aliqua quae prius disputata erant, ut videbimus in ipsa explicatione canonis. Impedimentum afficit omnibus filiis sine distinctione, ac proinde etiam illegitime genitis, cum vinculo sanguinis obligatio fundatur; ergo non applicatur filiis adoptivis. Codex J. C. praeterea declarat, nomine parentum venire non solum patremvel matrem,sed etiam avumvel aviam,seu non solos immediatos sed etiam mediatos venire; unde quaestio disputata, de qua supra, in hunc sensum definitive soluta est. Auctores commentantes hunc locum etiam extendunt, paritate rationis, ad proavum vel abavum, quamvis hi casus sint improbabiles in praxi (2) seu raro evenient. Ut ex hoc capite illicite ingredi dicantur filii, requiritur ut parentes sint «in gravi necessitate constituti ». Codex igitur non considerat neces– sitatem communem, quae generatim non est attendenda cum detrimento tanti boni, ingressus videlicet Religionis. E contra, quamdiu pater vel mater, avus vel avía seu generatim ascendentes versantur in gravi neces– sitate quomodolibet, sive absoluta sive relativa, ingressus differendus est usque dum necessitati sufficienter subveniatur, aliter juridice admissio in Religionem illicita est. Sed cum dispositio canonica actualis non sit nisi confirmatio praece– dentis juris, ideo ad normam can. 6, 2. 0 impedimentum non urget, ut antea (3) diximus: si filius nec habeat nec sperare possit media, quibus indigentiae parentum subvenire valeat; si adsunt alii filii, qui volunt et possunt illos succurrere; si non impeditur quominus parentes sublevet etiam si Religionem ingrediatur; denique, si periculum proximum et grave (ll GASPARRI, o c., vol. 1, n. 189, p. 358 et sq.; BR., vol. 5, 11. p. 412-415i VERMEERSCH, o. c.. vol. 2, n. 43, p. 137 et sq. (2) VERMEERSCH-CREUSBN, o, c., vol. 1, n, 685, p. 489; LARRAONA, CPR., vol. 18, p. 83. (3) Cfr. superius p. 88.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz