BCCCAP00000000000000000000383
88 DE Il\IPEilil\IEN1'1S ADl\HSSIONL', AD NOVITIA1'VM naturalis obligatio parentes sublevandi. Idque verum est, etiamsi filius antea voto Religionem ingrediendi sese obstrinxisset, cum votum obligare nequeat ad actum praecepto naturali contrarium. Ad hoc autem ut impedimentum habeatur etiam in illis circumstantiis supra expositis, conditiones aliquas tamquam necessarias apponunt doctores, videlicet: a) quod filius in saeculo manens possit necessitatibus parentum subvenire, vel saltem habeat moralem et probabilem spem subveniendi; si autem ejus permanentia praevideatur infrnctuosa non impedit filium a Religionis ingressu. Quia hoc impedimentum cum sit in commodum pareutum cessante hoc fine, ob impotentiam filii, cessat etiam hujus impedimenti natura; b) quod filius sit necessarius parentibus in talibus necessitatibus constitutis; 11am si vel alios filios habeant, ve! aliam viam et rationem qua suae necessitati consulere ¡:,ossint, recte poterit alius filius Religionem ingredi. Est autem observandum ad hanc excusationem, satis non esse quod alii subvenire possint, sed oportere, ut sit spes et moralís certitudo quod id sint facturi; parum enim refert quod patres piures filios habeant, a quibus juvari possint, si alii tales sint, ut non credantur id esse facturi, et ideo in eo casu obligatio durat respectu alterius; e) quod filius per ingressum in Religionem fiat impotens ad succurrendum patri vel matri; si enim stent simul, filium ingredi Religionem, et eodem modo subvenire parentibus, uti, renunciando eis bona sua, succurrendo peramicos, impetrando eleemosinam a Religione hoc impedimentum non subsistit; d) quod filius, remanendo in saeculo, proximo peccandi periculo exponatur quod aliter vitari nequeat quam per ingressum Religionis; vel etíam quod filius inducatur a parentibus ad peccatum, tune enim non tenetur in saeculo permanere, ut adjuvet in temporalibus parentibns, a quibus ipse in spiritualibus patitur detrimentum. Ita sentiunt communiter Theologi (1) circa ingressum filiorum in Religionem dum parentes versantur in gravi ve! extrema necessitate. Disputabatur ínter ipsos utrum etiam avo vel aviae supra dicta applicanda essent necne. Pariter omnes doctores tenent parentes quandiu durat necessitas educandi vel alendi filias ipso jure naturae prohiberi íngredi Religionem, etiamsi pariter votum emísissent amplectendi vitam religiosam (2). (1) S. TnoMAS, 2-2, q. 101, art. 4 ad 4; q. 189, art. 6; SuAREZ, o. c., l. 5, cap. 5, n. 1 et sq.; PAssERINus, o. c., q. 189, VI, 10 et sq.; ScttMALZGRUEBER, o. c., t. lll, tít. 31, n. 26 et sq,; REIFFENSTUEL, o. c., l. III, tít. Bl, n. 77; P1Arns, o. e,, vol. l. q, 58: WERNZ, o. c., vol. 3, n. 628, VII, p. 295; Bou1x, o. c., vol. 1, p. 538; BASTU!JN, o. e,, (ed. 1904), n. 86, p. 54; (ed. 1923) n. 78, p. 49. (2) Jam in Concilio Gangrensi (ami. 343-381), e, 15 dicebatur: «Si quis dereliquerit proprios filios suos, et non eos aluerit et 1quod pietatis est) neces– saria non praebuerit. sed sub occasione continentiae negligendos putaverit, anathema sit•. Cfr. c. 14, D. 30, Cfr. quoque: S. TttOMAs, 2-2 q. 189, art. 6i SuAREZ, o. c., l. 5, cap. 6, n. L et sq.; ScHMALZGRUEBER, o. c., 1, lll, tít. 31. n. 40, 3; REIFFENSTUEL, o. c., 1. III, tít. /31, n. 77; P1Arns, o. c., vol. 1, q. 58; WEirnz, o. c., vol 1, n. 628, VII, p. 295,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz