BCCCAP00000000000000000000383
86 DE !1',fI'EDIMENTJS AD}'.ILSS!úNIS AD NOVITIATVM Religionem amplectendam declaravit reddendis ratiociniis ita obnoxios, ut ex hujusmodi causa, lis vel molestia eis jam illata, vel timendum sit ne inferatur, et quidem sub nullitate tum receptionis ad habiturn, tum profes– sionis ernissae cumque poenis determinatis pro adrnittentibus (1). N ullitatem professionis sustulit Clemens VIII per Constitutionem «In suprema», 2 Apr. 1602, § 3 (2), at prohíbitionem a Sixto V statutam simul cum poenis contra Superiores vel quoscunque recipientes praedictos confümavit in § 4 et in alia Constitutione <Cum ad regularem>i, 19 Mart. 1603, § 3 (3). Pro Congregationibus votorum simplicium eundem impedimentum indixerunt «Normae», art. 61, 7° his verbis conceptnm: Heddendae rationi, aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias Institutum timere possit» (4). Quod impedimentum prout exstabat in Normis jure communi receptum fuit. B) DISCIPLINA VIGENS. Canon ita se habet: «Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias Religio timere possit». Reddendae rationi obnoxii dicuntur illi, qui aliquam rerum temporalium administrationem habent vel habuerunt, et inde administrationis suae rationem dare tenentur. Jam vero, ex duplici capite potest quis ad id obligari, nempe ex rei publicae, vel ex rei privatae administratione. Proinde etiam duplex exurgit obligatio ad ratiocinia reddenda, videlicet, publica vel privata. Ad primam tenentur administratores rernm quae ad rem publicam pertinent, uti tributorum publicorum susceptores, thesaurarii, etc.; ad privatam vero administrationem reducuntur tutores, procuratores, deposi– tarii, exsecutores testamentorum, etc. Quatenus ad nos attinet, nihil refert an administratio de qua quis rationem reddere debeat sit publica vel privata, ecclesiastica vel civilis, officio alicui cuí candidatus funclus est adnexa, vel per se stans. Tam ex publica quam ex privata admiuistratione facile timere possunt lites et molestiae, ideoque in hoc impedimento de utraque habenda est ratio; quod aliu11de confirmatur ex formula generaliori in Codice J. C. adhibita, «aut aliis saecularibus negotiis implicati>. Periculum avertendum, quod est causa impedimenti, plerumque cessat: (1) GASPARRI, o. c., vol. 1, n. 162, p. 299 et sq ; VER.MEERSCH, O, c., vol. 2, n. 24, p. 90 et sq.; BR., vol. 4, IV, p. 370, (2) BR., vol. 10, p. 768; VERMEERscn, o. c., vol. 2, 11. 27, p. 101 et sq. (3) ÜASPARRI, o. c. vol. l, n. 189, p. 358 et sq.; VERMEERSCH, º· c., vol. 2, n. 43, p. 137. Quoad jus antiquum utiliter consuli possunt etiam: SuAREZ, o. c., 1. 5, cap. 7, n. 1 et SS, 20 et sq.; ScHMALZGRUEBER, J. 111, tít. 31, n. 25; PIATUS, o. c., vol. t. q. 69; \VERNZ, o, c., vol. 3, n. 629, 11, p. 297; B1EDE11LACK-FOHRIC!i, o. c., n. 73, p. 121; VIDAL, o. c., n. 256, p. 209; LARRAONA, CPR., vol. 18, p. 14. (4) P1ATus, o. c., vol. 1, q. 77.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz