BCCCAP00000000000000000000383
84 DE IMPEDIMENTLS AJJ::\ILSSfONIS AD NOVITJATVM etenim sine dispensatione S. Sedis admitti vetantur art. 61, 6. 0 : «aere alieno gravati, qui solvendo pares non sunt» (1). B) D1sc1PL1NA VIGENS. Verba canonis expresse dicunt: «Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint>, invalide non, sed illicite admittuntur in Religionem. Patet ergo, textum canonis directo petitum esse ex Normis. Impedimentum numeratur ínter impedientia ingressum, igitur conser– vatur disciplina Clementis VIII; sed adest duplex differentia in hodierno impedimento ab illo constituto jure antiquo, cum hodie impedimentum teneat omnes Religiosos, sive viros sive mulieres, secus ac ant~a, ut ajebat Sixtus V in Constitutione «Ad Romanum»,· et praeterea, tenet non solum illos qui ingenti aere alieno gravantur, sed etiam illos qui minore quantitate gravati sunt debitis. Ratio impedimenti, etiam jure hodierno, in promptu est; nam cum Religiosus ve! Religiosa ingressi Religionem, nequeant jam laborare proprio intuitu sed bono Religionis labor eorum cedit, jam si debitis onustus quis ingrederetur frustaret creditoribus et praejudicium afferret, quodque etiam Religioni non leve damnum vergeret quasi ipsa protegeret aliorum laesionem; praeter quam quod aere alieno gravati sunt obnoxii actioni civili, qua in judicio conveniri possunt a creditoribus; jam vero, hoc fieri non potest sine gravibus molestiis Religionis. Merito igitur ingressum Codex J. C. prohibuit consulens bono ipsius Religionis (2). Duplex conditio requiritur ad hoc ut habeatur impedimentum canonis: a) ut debitum sit oere ex justitia contractum, sive ex actu licito, sive ex contractu oneroso, sive ex delicto admisso. Non comprehenditur nec debitum ex caritate, nec debitum ex fidelitate, seu ex libera et gratuita promissione. Semper tamen grave debet esse, etsi non proprie ingens, cum impediat bonum certe grave; b) ut debitum sit certum, quin sufficiat debitum dubium, et pariter ex recepta doctrina quam retinere debemus ad 11orma111 juris (3), creditores etiam certi esse deben t. Impediti ex hoc ca pite non censentur, qui in foro saltem externo a creditorum vexationibus legitime liberati sunt, ve! cessione bonorum, ve! praescriptione legali saltem civili, vel qui consensum ipsorum creditorum obtinuerunt. Non habetur pariter impedimentum si candidatus debitis gravatus eis solvendis sit impar nec spes sit eum posse intra breve tempus satisfacere, multoque minus si nulla sit spes satisfactionis debitorum (4). Semper tamen (1) VERMEERSCH, o. c., vol. 2, p. (141) et sq. (2) VERMEERSCH·CREUSElN, o. e, vol. 1, 11. 683, p. 488; VIDAL, o. c., n. 255, p. 208; LARRAONA, CPR., vol. 18, p. 11; BrnDERLACK-füHRICH, o. c., n. 72, p.120-121; ScHAFER, o. e , n, 221. (3) Can. 6, 2. 0 • (4) B1EDERLACK-FÜHRICH, o c., n. 72, p. 120-121; FANFANI, o. c., n.180. p. 200; VIDAL, o. c., n. 255, p. 207-208; BASTIEN, o. c., n. 78, 11, l. Contrarium tenet: LARRAO;:,iA, CPR., vol. 18, p. 12 hanc rationem afferens, impedimentum tenet
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz