BCCCAP00000000000000000000383
E\fPED!l\IENTA LICTTAE ADML','S!ONJS 81 B) D1sc1PLINA vIGENS. Legimus in canone 542, 2 º· «Illicite sed valide admittuntur: Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possih .. Formaliter expressum in lege prima vice occurrit hoc impedimentum, fere quoad omnia desumptum a Constitutione «Ex quo», toties citata, Benedicti XIV. Impedimentum afficit, non clericis in minoribus ordinibus constitutis, qui ad statum laicalem regredi (1) et fortiori jure ad statum religiosum ascendere libere possunt, sed solis clericis in sacris qui sacra ordinatione ad ministerium dioecesanum exercendum deputantur et de facto forsan jam auctoritate Episcopali deputati sunt. Praedicti cltrici in sacris constituti tenentur non consensum petere Episcopi, sed eum consultum adire antequam i11grediantur Religionem. Proinde debet clericus major tempestive et convenienti modo, sive per scriptum sive verbaliter patefacere suum propositum ingrediendi Religionem, ipsumque audire si aliqua consilia ipsi dare opportune credat Ordinarius vel objectiones seu animadversiones facere. Non sufficit Ordinarium certiorem facere, ipse consulendus est. Ac proinde locus, tempus ac commo– dltas offerri Epíscopo debent ut, quae in Domino censeat, manifestare val ea t. In unico tantum casu Episcopus efficaciter impedire potest ingressum clerici in sacris in Religionem, nempe si judicio Episcopi discessus graviter animabus noceat et simul damnum vitari aliter nequeat. Non sufficit igitur damnum negativum, veluti majoris boni privatio, sed requiritur verum damnum positivum. Si ergo non sequetur verum detrimentum, vel non sit certe grave vel aliter possit vitari ita ut ex substituto, etsi statim non habeatur ídem fructus, tamen sufficienter obviatur gravitati veri detrimenti, Ordinarius sese opponere ingressui non potest. Ceteroquin haec Episcopi oppositio est ad tempus tantum, scilicet donec ecclesiae et populo provisum fuerit. Verum detrimentum in praxi non solet grave esse, cum clericus etiam in Religionem ingressus pro animarum salute efficaciter operari queat. Semper tamen judicium de detrimento forsan obventuro Ordinarius loci ipse, qui necessitates dioecesis suae optime scire debet, ferre potest; salvo tamen recursu ad S. Sedem. Utraque S. Congregatio, cum S. C. Concilii, tum S. C. de Religiosis se competentem existimat (2). Extra hunc casum, et servata obligatione consilium Episcopi petendi, propter specialem subjectionem qua clerici prae laicis subduntur Episcopo, liberum est clericis omnibus, etiam beneficiariis, necnon curam animarum (1) Can. 211, §2. (2) VEJR2\IEERSOH-ÜREUSEJN, o. c., vol. 1, n. 682, p. 487-488; LARRAONA, CPR., vol. 17, p, 245-246.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz