BCCCAP00000000000000000000383

Dil'EDDIENT-\ LWITAE AD:'\TIS:,10NIS 79 Neque obstat ingressui clericorum, quod sumptibus seminarii studia fheologica perfecerint et ad sacerdotium promoti fuerint; neque ob hoc tenetur clericus ad restitutionem cum nullus textus juris inveniatur in quo praecipiatur, solum enim canon es loquuntur de liberta te inconditionata ingrediendi in Religionern; irno potius neque Episcopus potest hoc ipsum praecipere jam in ipso ingressu, etenim ageret contra ipsos sacros canones. Anno 1859 Episcopus aliquis postulaverat a Romano Pontifice ut prohiberet ne Clerici saeculares suae dioecesis infra triennium a die, quo ad sacrum presbyteratum ordinem promoti fuerint, computandum, regularia instituta amplecti possent. Quibus mini me annuit S. Congregatio et propter grave vulnus infligendum disciplinae ecclesiasticae et propter implicitam offen~ionem Religionum. Ita S. C. Ep. et Reg., Aurelianen. 20 Dec. 1859: «Acceptis novis Litteris amplitudinis tuae diei 7 proxime praeteriti mensis Novembris ad SS. mum D. N. Pium PP. IX datis ad obtinendam prohibitio– nem ne Clerici Saeculares tuae dioecesis infra triennium a die, quo ad Sacrum Presbyteratus Ordinem promoti fuerint, computandum regularía Instituta amplecti possint, Sanclitas Sua pro ea, qua Te prosequitur benevo– lentia, jussit ut ab hac Sacra Congregatione Negotiis et Consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita, Litterae ipsae cum adnexis animad versionibus a Te exaratis dil igellti examine expenderentur. ldcirco, omnibus sedulo perpensis laudandum quidem esse Emi. Patres existimarunt pastoralem sollicitudinem tuam, qua omni studio bonum ovium Tibi commissarum curas: sed tamen eis visum est magní momenti vulnus infligí ecclesiasticae disciplinae, si petita generalis prohibitio concede– retur, praesertim cum pro aliquo urgenti et extraordinario casu, de quo citati a Te scriptores loquuntur, a Benedicto XIV satis provisum sit, nec ge11eralis hujus concessionis exemplum habeatur, siquidem S."rCarolus Borromaeus eam obtinuit relate ad unícum dumtaxat Institutum, cui Seminarii sui curam commisserat. Hisce etiam accedit, quod alii quoque locorum Antistites, qui in eisdem circumstantiis reperiuntur, hoc exemplo ducti, eamdem petitionem urgerent, quo facto occasio praeberetur insimu– landi Episcopos adversari vocationes ad religiosos ordines, quorum alumni evangelica consilia sectantes adjutricem operam Antistitibus locorum praestant. Nec dissimulandum est petitam prohíbitionem Regularibus gravissimam /ore, eamque qnerelarum causam futuram non sine periculo, ut eorum animi alieni fuerint ab Episcopis, qui hujusmodi petitionem effüigitarent, cum suarum dioecesium detrimento praesertim tristissimis hisce temporibus, quibus necesse prorsus est, ut uterque Clerus, saecularis nempe et regularis conspirantibus animis, conjunctisque studiis in vineam Domini excolendarn sedulo incumbat» ()). Bastien nobis refert de aliqua (1) S. C. Ep. et Reg., Aurelianen .. 20 Dec. 1859, apud: Gasparri, o. c, vol. 4, n. 1979; BizzARR1, o. c., p. 724·7;,!5; Vermeersch, o. c., vol. 2. n, 22, R, p. 89.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz