BCCCAP00000000000000000000383
78 DE 12\II'EDIMENTIS AD:I\IISSIONIS AD NOVITIATV:I\t nunca nobis traditam late exponit in suo Brevi «Ex quo», 14 Jan. 1747 {1), pro solutione alicujus facti particularis. Siquidem, Card. Quirinus, Episcopus Brixiensis, aegre ferens suae ecclesiae Archidiaconum, ipso inconsulto, novitiatum Societatis Jesu ingressum esse, Summum Pontificem adiit, ut hic Archidiaconum cogeret ad suam ecclesiam reverti. Bene– dictus XIV, memora ns responsum Gregorii I ad Desiderium Episcopum Viennensem in Gallia in simili casu, et afferens plura jura, late probat Archidiaconum usum esse pleno suo jure, addens: «Sin vero denegetur (permissio Episcopi), hujusmodi dissensus, ex auctoritatibus superius citatis, presbyterum non adstringet, quominus Religionem ingredi valeat» (2). Equidem fatelur Benedictus XIV peculiares occurrere posse circumstantias, ob quas illicitus foret hujusmodi ingressus, et in quibus Episcopus subditum revocare posset, etiamsi professionem emissiset; si nempe per hujusmodi ingressum ecclesia gravem sustinerd jacturam. Insimul vero affirmat, quod hujus juris persequutio in casibus particularibus non admodum facilis videtur esse. Clericus enim discedens semper poterit se tueri [hac ratione quod ipsius salus in mundo periclitatur et ideo ad statum confugit religiosum (3). Quae dispositiones circa liberum ingressum clericorum saecularium in Religionem etiam ad Congregationes Religiosas votorum simplicium sunt extendendae, cum et ipsae habeant id quod ad essentiam vitae religiosae pertinet, videlicet, tria vota obedientiae, paupertatis et castitatis. Prae• terquam quod motivum propter quod permittitur clericis ingressus in Religionem Regularem reducitur ad illud quod liberum est cuique statum perfectiorem prae mi11us perfecto eligere; hoc autem etiam verificatur in Congregationibus votorum simplicium, cum et professio consiliorum evange– licoru111, licet in his Congregationibus, semper perfectior est quam ipsa vita saecularis clericorum. Quam doctrinam confirmationem accepit in responso S. C. Ep. et Rcg., 28 Jul. 1837 (4): «An dictis Oblatis extendí debeat Constitutio Benedicti XIV, incipiens: «Ex qua dilectas» circa liberum ingres&um clericorum saecnlarium in Regularía lnstituta, licet Episcopus opponatur, et Oblati emittant tantum vota simplicia?» et S. C. Ep. et Reg. respondit: «Affirmative, 11 e impediatur vocatio ad statum perfectiorem». (1) BB. vol. 2, p. 169-176; GASPARIH, o. c., vol. 2, n. 374, p. 45 sq.; VERl\-IEJEJRscn, o. c., vol 2, n. 21, p. 80, sq. (2) BENEDIC-rus XIV, Constitutio «Ex qua», 14 Jan. 1747 § 14, apud: GASPARRI, o. c .. vol. 2, p. 50. (3) GASPARRI, o. c., vol. 2, n. 374, p. 45 sq.; VERllIEJEJRSCH, o. c., vol. 2, n. 21, p. 80 sq. (4) S. C. Ep. et Reg., Pinarolien .. 28 Jul. 1837, apud: GASPARRI, o. c , vol. 4, 11. 1914, p. 873; BrzzARllI, o. c., p. 477; VElRMElEJRSCII, o. c., vol. 2, n. 22, p. 88.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz