BCCCAP00000000000000000000383

77 propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt. !iberos eis ab Episcopo in Monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorurn, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur» (1). Simile reperitnr decretnm in Concilio Augustano ann. 952, can. 7: «Clericis monachicum habitum sequi cupientibus et pro remuneratione divina saecularibus spretis arctiorem vitam adire volentibus, nullatenus introeundi aditus ab Episcopo denegetur, sed potius eum in tali conversa– tione perstare exhortari conetur, sicut in Concilio Toletano habetur can. 50» (2). In ipso Decreto Gratiani invenitur dispositio circa hoc; postquam enim regula posita est quod clericus absque perrnissu Episcopi ab ecclesia sua discedere, et alterius servitio se adjungere nequit, hujusrnodi exceptio ponitur: «Sed subaudiendum est, nisi ad propositum melioris vitae transire ·voluerit; tune enim liberum est illi, etiam Episcopo contradicente, Monaste– rium i11gredi > (3). lpse U rbanus 11 ( 1088-1099) hane facul tatem clericis concedit. Enimvero, distinctione facta ínter legem publicam et privatam, et posito, quod publica quidem !ex vetat clericum ab una ad aliam ecclesiam transire sine assensu proprii Episcopi, priva ta vero lex, qua e instinctu Sancti Spiritus in corde scribitur, et dignior esl lege publica, nequaquam id prohibet; ex hujusmodi principio arguitur, licere Clerico Beneficiato, etiam contradicente Episcopo, Beneficium relinquere, et in Mo,nasterium sese recipere: «Si quis horum in ecclesia sua sub Episcopo populum retinet, et saeculariter vivit, si, afflatus Spiritu Sancto, in aliquo Monasterio vel Regulari Canonía salvare se voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit, ut lege publica obstringatur; dignior est enim lex privata, quam publica, etc. Quisqnis igitur hoc spiritu ducitur, etiam Episcopo suo contradicente, eat líber nostra Auctoritate» (4). Quamque doctrinam, tractu temporis, firmarunt sua sententia theologi et canonistae. Ad hoc videri potest S. Anselmus (5) et praecipue S. Thomas Aquinatis, qui quaestionem his verbis proponit: «Utrum Presbyteri Curati possint licite Religionem ingredi: eamque affirmative resolvit, ea ratione ductus, quod nulla lege obligantur Presbyteri toto vitae tempore curam animarum sustinere. Articulum vero ita concludit: Unde manifestum est, quod Archidiaconis et Presbyteris Curatis licet ad Relígionem transire» (6). Allatis testimoniis adjungendus est Benedictus XIV, qui doctrinam usque (1) Collectio canonum Ecclesiae Híspanae, col. 381; c. l. C. XIX, q. I; MANSI, o. e , vol. 10, col. 631, (2) MANS!. o. c., 701. 18, col. 438. (3) c. 1 , C. XIX, q. 2. (4) c. 2, C. XIX, q. 2. . (5) S ANsrnr,r,rus, Epístolatum librí quatuor, l. 2, epist. 12, apud: P. L., vol. 158, col. 1lti0-1163; et l. 3, epist 13, apud: P. L. vol. 159, col. 37-38. (6) s. THOMAS, 2-2, q. 189, art. 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz