BCCCAP00000000000000000000383

nIPEDE\IEN'l'A YALIDAE ADMISS!ONJS 75 sit, suppleri potest titulo servitii dioecesis, et, in locis Sacrae Congrega– tioni de Prop. Fide subjectis, titulo missionis, ita tamen ut ordinatus, jurejurando interposito se devoveat perpetuo dioecesis aut missionis servitio, sub Ordinarii loci pro tempore auctoridite)) Tale enim jusjuran– dum ex jure com111uni requiritur, jamvero in nostro impedimento non de communi jure, sed de particulari instituto S. Sedis loquitur. Ergo in canone 542, 1. 0 , non agitur de jurejurando canonis 981 (1), nec proinde ibi adest tale hoc impedimentum. Multo minus impedimentum ad statum religiosum esse potest quod clericus stipendiis non propriis in Seminario edncatus sit, tale enim impedí· mentum nullibi statuitur; itnmo, etsi clericus adhuc in studiis sit et in Seminario alatur stipendiis publicis atque ibi commorans intentionem foveat statum religiosum ingrediendi, hanc intentionem manifestare non tenetur, nisi forte stipendia seu pensio pro illo alendo in Seminario eo praecise et exclusive fine data sit ut pro solis clericis saecularibus serviat, quod tamen non praesumendum, sed probandum erit. Attamen etiam in hoc casu quaestio esse potest solum de liceitate (2). Denique, dicit canon «jurejurando tenetur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum pro eo tempore quo jurisjurandi obligatio perdurat>, Quod jusjurandum, ut dictum est, emittitur in Collegiis Pontificiis, in illis praecipue quae a S. C. de Prop. Pide pendent sive in Urbe sive extra Urbem. Praeter haec Collegia, quae adhuc inmediate subsunt S. C. de Propaganda plura adsunt quae post Constitutionem «Sapienti Consilio» ad jus commune transierunt, sed quorum alumni jusjurandum emittere pergunt simile prorsus illi quod prius emittebant. Horum omnium Collegiorum alumni qui tonsuram recipiunt parí modo impedimentum contrahunt cum juramentum emittunt. Patet enim quod dum perdurat obligatio juramento firmata nequeunt praedicti novam obligationem cum priore incompatibilem assumere, absque remissione concessa prioris obligationis. Si autem obligatio assumpta, tempore cessat, jam liber est alumnus ingrediendi Religio11em aliquam. Art. 2. IMPEDIMENTA LICIT AE ADMISSIONIS. Postquam impedimenta Novitiatum invalidantia Codex J. C. enume– ravit, numero sequenti ejusdem canonis 542 tradit impedimenta pro liceitate admissionis. Sex impedimenta Codex J. C. referí sequenti ordine: (1) VEJRMEllllRSCH-CRmUSElN, º·· c., vol. l. n. 680, p, 486-487; VElRMEERSCH, Periodica, vol. 13, p. (145)-(151); (213)-(215'; ScnA~'IllR, o c. 11. 220, 8, p. 269; VmAL, o. c., n. ::53, p. 205-206. (2) Cfr. hac de re BEJNillDrnTus XIV, Const. ,Ex qua dilectus«, 14 Jan. 1747, apud: GASPARRI, o. c., vol. 2, n. 374, p. 45 et sq., VBRMEJEJuscn, o. c., vol. 2, n. 21 p. 80 et sq; YrnAL, o. c., 11. 253, p. 206.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz