BCCCAP00000000000000000000383

Dll'Elll'\IEN'L\ YALIDAE AD:'\TlSSfONJS 71 obligare». lnsuper, a praedicto juramento non censebantur absoluti almuni, qui quacumque de causa dimissi fuerint e Collegio, etiamsi ex propria voluntate, sive completis, sive non completis studiis (1). Tempore posteriori, eo quod circa juramenti vinculnm variae fuerant excogitatae interpretationes, quibus Sedis Apostolicae in hoc eludebatur intentio, et Dei gloriae ac servitio non mínimum detrahebalur, Alexander Pap¡¡ VII per Constitutionem «Cum circa», 20 Jul. 1660 (2), integram materiam de novo pertractavit. et innovans decreta praecedentia, declaravit: 1) Alumnos adstrictos esse servitio S. Sedis, vi formulae juramenti, non ad tríennium tantum, ut gnitis ctliqni interpretctntnr, sed perpetuo quoad vixerint, et in quocumque statu permanserint; hujusmodi autem servitio minime satisfacturos, etictmsi in salutem animarum operam suam quoquo modo impendant, nisi illud ad praescriptum S. Apostolicae expleverint; 2) Praeterea, si contingat aliquem ipsorum incorrigibilitatis, vel mala e valetudinis, aut ali a qualibet causa a Collegiis ejici, aut sponte sua quandocunque discedere, etiamsi nondum completis studiis; aut sacris ordinibus fuerit initiatus, non idcirco censendum a juramento ulla ex parte solutum, tam circa servitium praestandum in Missionibus, quam circa prohibitionem ingrediendi Religionem; 3) lmo, ne hoc, vel alio quovis praetextu dictae Sedis Apostolicae mens forsan eluderetur, prohibuit, ne etiam elapso triennio, quovis tempore possit quilibet alumnus ad Religionem admitti, nisi de expressa Romani Pontíficis pro tempore existentis, vel S. Congregationis de Propaganda Fide in scriptis habenda, sub poena nullitatis professionis ipso jure, si aliter fuerint ingressi. Haec snnt praecipua capita ab Alexa11dro VII in praecitata Constitu– tione statuta; in illa etiam quat>dam aliae obligationes imponebantur, ut ex. gr. certiorare ipsi Congregationi quolibet anuo, si intra fi11es Europae, ve! quolibet biennio si extra, de sua persona, statu, et exercitio, etc. Quinimmo formulam juramenti reformavit et addidit quasdam clausulas (3). (1) Hoc ipsum postea repetit Alexander VII, apud: C. S. C. D. P. F., vol. 1, n. 1411. (2) C. S. C. D. P. F., vol. I, n. 142. (3) Formula jnramenti prout ab Alexandro Vll praescripta fuit cum adjunctis ejusdem: ,Ego N., r'ilius N., dioecesis N., plenam habens instítuti hujus Collegii notítiam, legíbus et eonstitutionibus ípsíns, quae jllxta Superiorum explicationem amplector, me spoute subjício, easque pro posse observare prnmitto. Insuper spondeo et j11ro, quod dum ín hoc Collegio permanebo, et postquam ab eo quocumque modo. sive completís sive non completis studiis exiero, nullam Religionem, Societatem, aut Congregationem Regularem sine speciali Sedis Apostolicae licentia, ve! Sacrae Congregationis de Prop. Fide, ingrediar, neque in earum aliqua professionem emittam. Spondeo pariter et juro, quod, vol ente Sacra Congregatione de Propaganda

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz