BCCCAP00000000000000000000383
E\IPEDBIENTA VALIDAE ADllIISSIONJS 69 8) "Clerici qui ex instituto Sanctae Sedis jurejurando tenentur operam suam navare in bonmn suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo jurisjurandi obligatio perdurat". A) EvoLUTIO HISTORICA. Jam a tempore Urbani VIII (1623-1644), praeter Collegium de Propaganda Fide quod ipse instituit (1), erant et alía Collegia Pontificia sic dicta (2), in quibus juvenes selecti educabantur pro illis regionibus in quibus patiebatur penuria seu deficentia clericorurn, sive ageretur de locis rnissionum infidelium sive de locis ubi schisma ve! haeresis grassabantur. Haec Collegia Pontificia di recte et immediate pendebant a S. C. de Propaganda Fide. Alumni admissi in his Collegiis tenebantur, speciali instituto S. Sedis, juratam emittere promissionem, quae duo praecipue includebat: 1) prae– standi servitium seu ministerimn in Missionibus seu Dioecesibus (3) pro quibus a Collegio educabantur; 2) non ingrediendi Religionem, Societatem aut Congregationem Regularem sine speciali Sedis Apostolicae venia. Nunc autem in particulari videamus documenta in quibus talia statuuntur. Primum documentum, quod prae manibus habuimus, est decretum S. C. de Prop. Fide diei 24 Novembris 1625 (4) in quo S. Congregatio: a) praecipit Rectoribus Collegiorum Pontificiorum ut omnino exigant juramentum juxta subjectam formulam (5) ab alumnis, et quidem tempore (1) Collegium Pontificium de Propaganda Fide erectum fuit ab Urbano VIII die 1 Augusti 1627. Cfr. C. S. C. D. P. F.. vol. 1, n. 647. (2) Praeter Collegium Urbanum de Propaganda erant ínter alia haec Collegia: a) in ipsa Urbe: Collegium Anglicum Urbis; Collegium Canadense Urbis; Collegium Germanicum; Collegium Illyricum; Collegium Graecum; Colle– gium Maronita; b) extra Urbem: Collegium Anglicum Vallisoleti in Hispania; Collegium Scotiae etiam Vallisoleti; Collegium Anglicum Lisbonense; Collegium Hibernense, Parisiis, etc. Cfr. A. A. S .. vol. l, p. 680-681. (3) Dicimus in Missionibus seu Dioecesibus, quia multa Collegia Pontificia ut inferius videbitur, quae subdebantur S. C, de Propaganda Fide, per Constitu– tionem <Sapienti Consilio>> transierunt ad jus commune. (4) !taque post tres annos a fundatione ipsius S. C. de Propaganda Fide. Nam S. Congregationem fundavit Gregorius XV per Constitutionem c/nscruta– bili • 22 Jun. 1622. Cfr. C. S. C. D. P. F., vol 1, n. 3 et 647. FEJRREJREJS, /nstitu– tiones Canorzicae, vol. l, n. 514, p. 169. (5) En tenor formulae: ,Ego N , Filius N.. Dioecesis N,. plenam habens instituti hujus Collegii notitiam, legibus et constitutionibus ipsius, quas juxta Superiorum explicationem amplector, me sponte subjicio easque pro posse observare promitto. lnsuper spondeo et juro, quod dum in hoc Collegio permanebo, et postquam ab eo qnocumque modo, sive completis sive non completis studiis, exiero ante elapsum triennium nullam Religionem, Societatem aut Congregationem Regula– rem sine speciali Sedis Apostolicae licentia vel ejusdem Sedis Nuntii ingrediar, neque in earum aliqua professionem emittam, ltem spondeo et juro, quod volente 111.mo Protectore aut S. Congregatione de Propaganda Fide, aut ejusdem Sedis Nuntio, Statum ecclesiasticum amplectar
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz