BCCCAP00000000000000000000383
68 DE DIPEDI:\IENTIS AD:c\IIESIONIS AD NOVITIATV:i\I Ecclesia actu colla ta fuerat, n eq u e Episcopo solum electo nondum recepta confirmatione. Haec omnia quoad jus antiquum. B) DISCIPLINA VIGENS. Canon 542, l.º expressis verbis dicit: «Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontífice sit tantum designatus», nequit valide admitti ad Novitiatum. Ergo sive Episcopus residentialis, sen ille qui est ordinarius et immediatus pastor in dioecesi sibi commissa (1), sive Episcopus titularis, seu ille qui charactere episcopali insignitus seu qui debet insigniri et titulum alicujus antiquae sedis episcopal is desolatae habet, sed ipsius regimen non exercet qua ordinarius et immediatus pastor, uterque comprehenduntur sub hoc impedimento. Impedimentum incipit, him pro Episcopo residentiati quam pro Episcopo titulari, a momento designationis factae a Romano Pontífice. Jam vero, nomine designationis venit communicatio authentica, nomine Papae facta, etsi non solemnis, Multipliciter fieri potest communicatio authentico modo, videlicet: per praeconizationem in Consistorio, per actum personalem Romani Pontificis in forma Bullae, Brevis, Litterarum, per actum SS. Con· gregationum, sive agatur de S. C. Consistoriali pro dioecesibus, sive de Propaganda Fide pro locis Missionum, vel per litteras, nuntium Secretariae Status per se vel Nuntios transmissas, etc. Ergo non s0!11111 per praeconi– zationem in Consistorio. Cum canon dicat ex parte Romani Pontificis fieri debere designa– tionem, eo ipso excludunlur aliae formae inferiores diversae designationis, veluti electio capitularis, etsi acceptata, nondum a Romano Pontífice confirmata; praesentatio ex jure patronatus proveniens, antequam acce– ptetur; nominatio qualibet forma facta a Gubernio civili. Hoc impedimentum in jure hodierno ponitur inter invalidantia ipsum Novitiatum, et solum a Romano Pontifice dispensatur; cessat vero, non si Episcopus residentialis sedi renuntiet, sed unice cum renuntiat dignitati, residentiali vel titulari. ifa ut nullum amplius titulum habeat. 1mpedimentum Episcopi residentialis, ait Vermeersch (2), post munus susceptum, videtur esse juris naturalis, et natura sua dirimens. Ultra extensum, juris est tantum positivi. (1) Can. 334, § l. \2) VEJ1urnEJRscrr-CREJUSEJN, o. e, vol 1, n. 679, p. 486,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz