BCCCAP00000000000000000000383

66 DB DíPEllT:\IE:1-nrs AD:\ITSS!ON!S AD NOV!TIATYM esse non ita gravis, d delictum tamen certo grave reputandum est, et ex adverso. Generatim criterium ex poena receptum rectum erit, eo ve! rnagis quod agatnr de re morali et de impedimento quod ex parte honoris status religiosi petatur. Ad rem P. Vida!: «Quare jure Codicis impedimentum videtur statutum ad praecave11dum periculum scandali inde orituri, si religiosus de gravi delicto damnetur praesertim in foro saeculari et ad arcendas molestias inde Religioni impendentes> (1). Ex tali delicto gravi vere admisso opus est ut j¡¡m accusatus sit is, qui Religionis ingressum pelit et ideo ei imrnineat poena delicto gravi propor– tionata, quae est naturalis et ordinaria conclusio causae propter accusa– tionem pendentis; vel saltem ut accusari possit seu cum spe quod accusatio admittatur. Quod generatim evenit, cum tot sit notum personis ut in judicio efficaciter probari possit. Ad hoc utique certo sufficiunt duo testes ornni exceptione majores (2); sed scientia duorum testium non necessario est conjuncta cum probabílitate accusationis et consequentis inflictionis poenae, ut diximus supra, ut si personae sunt seriae, vel cognatae aut familiares, quae nullo modo accusationem instituent contra ipsum delin– quentem. Si autem jam est aliquantulum diffarnatus et periculum, ne in judicium vocetur, aliquo modo imminet non est admittendus (3). fus particulare, antiquum et Codici etiam posterius, non raro valde severius est quam jus commune, et criminosos reosque graviorum aliquorum criminum absolute excludit, etsi accusati non sint nec accusari possint vel poenas jam luerint (4). 7) "Episcopus sive residentialls sive titularis, licet a Romano Pontífice sit tantum designatus". A) EvoLuno H!STOR!CA. Jure a11tiquo, Episcopus non poterat in– gredi Religionem, inconsulto Romano Pontifice et absque ejus licentia. Etenim, Episcopalus jnre dicitur status perfectior quam status reli– giosus; quia Episcoporum est esse perfectos, ut alias perficiant (5). Unde in statu perfectionis sunt agentes, sed agens semper praestantior est patiente; quapropter, si Episcopi Relígionem ingrediuntur, ex statu perfec– tionis exercendae descendunt ad statum perfectionis acquirendae. Quod mini me probant jura antiqua. Sic legimus in Decreto Gratiani: «... quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et ad poenítentiae descenderit (1) VJDAL o. c., 11. 251, p. 203; BIIilDIDRLACK-Fümumr, o. c., n. 69, p. 116- llS. (2) Can 1791, § 2. (3) BIIDDFJIU,ACK-Fi,mucn, o. e, 11. G9, p. 116-118 (4) LARRAONA, CPR.. vol. 17, p 145. (5) S. T11031As, 2-2, q, 185, art 4

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz