BCCCAP00000000000000000000383

64 DE ll\IPEDil\IENTIS ADlVIl'lSIONIS AD NOVITIATVM promulgationem etiam ignoranter non habita dicta inquisitione, et non servata forma ad professionem admissi fuerint, professionem nullius esse roboris et momenti » ( 1). De cetero, dispositiones Sixti V non attingunt Moniales, ut habetur in Constitutione «Ad Romanum», § 18. Post Sixtinas Constitutiones non defuerunt fraudes et abusus; etenim, multi, occasione impedimentorum praescriptorum ut invalidantium susce• ptionem habitus et professionem in illis Constitutionibus, fraudulenter petierunt ut eorum professio ut nulla haberetur, quod equidem multis in locis maxima incommoda et scandala promovit. Quapropter, Clemens VIII, Constitutione «In Suprema», 2 Apr. 1602, praescriptiones Sixtinas, «quoad eam partem per quam eorum, qui formam in eisdem Constitutionibus praescriptam de caetero non servaverint, et quoad alios etiam casus ibídem expressos, in quibus receptorum in quibuscunque etiam Mendicantium Ordinibus profes_sio nulla declaratur, ad terminos juris et sacrorum canonum, perinde ac si praedictae Constitutiones in illa parte editae non fuissenh, reduxit (2). lgitur, impedimentum, ex irritanti, reddidit mere impediens, liceitatem solum admissionis ac professionis respiciens. Superiores tamen recipientes contra Constitutionem Sixti V subduntur iisdem poenis, scilicet privationis vocis :activae et passivae ipso facto, et omnium officiorum, et inhabilitatis perpetuae ad ea habenda, et nedum Superiores, sed concur– rentes etiam ad eorum receptionem. Quodammodo huc quoque referri debet illud quod in decreto «Ecclesia Christi» dicitur, num. 1° (3) «Qui e collegiis etiam laicis ob inhonestos mores vel ob alia crimina expulsi fuerunh, nullimode recipiendi sunt, absque speciali venia Sedis Apostolicae, sive ad Novitiatum sive ad professionem emittendam, et quidem sub nullitate professionis. B) DISCIPLINA VIGENS. In Codice J. C., sanctio nullitatis, prout Sixtus V statuerat, renovata est. Veruntamen attingit eos solos «quibus imminet poena», seu proximum periculum adsit non remotum, quod poena revera infligatur (4). Quare criminosus occultus seu ille, qui revera delictum commissit, et, absque dubio, grave, et poena pariter gravi mulctatum et (1) GASPARRI, o. c., vol. 1, n. 164, p 306. (2) BR., ed. Taurinens., vol. 10, p. 768-769; VlllRMllllllRSCH, o. c., vol. 2, n. 27, p. 101 et sq. Haec constitutio, mirum videtur, non citatur in Codice J. C. et ideo non colligitur a GASPARHI, in Fontibus J. C. (3) A. A. S., vol. 1, p. 700-701. (4) VlllRl',IllllllR5CH·ÜRlllUSlllN, o, c., vol. 1, n. 678, p. 485; VIDAL, o. c., n. 251, p. 203; BilllDlllRLACK-FüHRICH, o. c., n. 69, p.116 et sq.; ScHAFlllR, o. c., n. 153; PRül\n.rnm, o. c., p. 204, 6; CoRONATA, o. c., vol. 1, n. 570, 6°, p. 691; Compen– dium J. C., vol. 1, n. 971, p. 529; FANFANI, o. c., n. 179, p. 199.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz