BCCCAP00000000000000000000383
62 DE BIPEDIMENT!S ADMLSS!ON!S AD NOVITLATVM periculum tot innocentium receptorum in monasteriis, qui habent jus ad conversationem sanctam cum sociis timoratae conscientiae. Hinc, Sixtus V, per Constitutionem «Cum de omnibus», 26 Nov. 1587, ad vitanda plura et gravissima incommoda, quae patiebantur monasteria ex frequenti receptione hominum facinoribus et sceleribus onustorum, et quandoque cum modica, aut fere nulla utilitati spirituali illorum; praeter– eaque, ne praetextu Religionis criminosi remanerent impuniti, quod vergeret in gravamen boni publici, januas Religionis eis clausit, eosque prorsus et perpetuo inhabiles ad statum religiosum declaravit. Audiatur ipse Romanus Pontifex in praecitata Constitutione, § 4: «Ceterum, quoniam... alii post furta, latrocinia, rapinas, homicidia, aliave facinora patrata, etiam banniti aut da11111ati, seu qui meritas pro suis delictis poenas metuunt, non pía intentione, sed ad evitandam legum, et judiciorum severítatem, quia tuto in saeculo vivere non possunt, tune demum quaerunt a Religione auxilium, quando aliunde illud non sperant, unde sub habitu, et nomine Religiosorum, animum Religioni inimicum, et invetarata vitia retinent, neque alios qui sancta vocatione vocati sunt, pafümtur tranquille divinis obsequiis insistere, in gravem Dei offensam, Relif(ionis opprobrium, et scandalum plurimorum, ut his quoque subterfugii, et impunitatis spes omnis tollatur, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium, etiam perpetuo statuimus, et ordinamus, juvenes aut viras adultos, majares sexdecim annis, non aliter in aliquam Religionem recipi posse, nec debere, nisi prius de eorum parentibus, patria, deque anteada vita, et moribus diligenter inquiratur, et ex accurata informatione, et fide digna relatione, compertum, et exploratum sit, eos neque aliquorum criminum, qualia sunt homicidia, furta, latrocinia, ve! alía similia aut graviora (1), reos ve! suspectos existere, ut propterea damnati sint. aut ne damnentur formident... Omnes autem, et quoscumque, ut dictum est, criminosos, vel suspectos... ad Religionem perpetuo inhabiles declaramus» (2). In super, ipse Pontifex declarat nullam tam susceptionem habitus quam professionem emissam horum, qui temere forsitan admittantur, ac proinde licere quibu– scunque judicibus contra eos procedere. Sic in § 5: «Et si qui eorum contra praesentem nostram Constitutionem temere admittentur, tam susceptio– nem habitas, quam professionem, ex inde secutam, ex nunc prout tune pari modo irritamus, et annullamus, viribusque, et effectu carere decernimus, ac jubemus eos qui sic de facto recepti erunt, habitu spoliari et a Religione expelli; et nihilominus si expulsi non fuerint, volumus, et pariter decla- (1) Huiusmodi sunt: adulterium publicum, sodomía, haeresis, falsificatio Litterarum Apostolicarum, simonía et ali a. Ita communiter Auctores, cfr. PIATus, o. c., vol. 1, q. 70, p. 74 nota (2); BtlllDERLACK-FüHRICH, o. c., n. 69, p. 117. (2) BR. vol. 4, IV, p. 370-373; GASPARRI; o. c., vol. 1, n. 162, p. 299 sq.; VElRMEllllRSCH, o. c., vol. 2, n. 24. p. 90, sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz