BCCCAP00000000000000000000383

IMPEDBIENTA VAL!DAE ADJ\!ILS.'SlONJS 61 monialium rectoris collegii aut Seminarii vel Superioris religiosi pro illis, qui in Seminario, Collegio vel alius Religionis postulatu aut Novitiatu fuerunt. 6) "Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt". A) EVOLUTIO HISTORICA. Antiqui monachi non occludebant absolute januas monasterii magnis peccatoribus et crimine affectis; potius ad poenitentiam agendam illos recipiebant, veluti ducti hoc principio: Non obserandum est claustrum ei, cui Deus aperit coelum. Ex antiquis Mona– chorum historiis constat piures peccatores, itnmanes parricidas et latrones, multa insignis et verae poenitentiae monumenta reliquisse, ita ínter alios ex. gr. S. Romualdus, qui fuit parricida, et S. Gulielmus Aquitaniae Dux multis gravioribus sceleribus onustus, etc. Ne vero propudiosi peccatorum mores religiosam vitam vel leviter labefactare valeant, S. Basilius sequentia statuit observancia pro illis recipiendis: «Hi qui in saeculo vitam sanctam egerunt, sunt Religioni maxime idonei. Hi vero qui in vitiorum situ et foetore immersi erant, et ii qui mediam quasi vitam inter bonum et malum tenebant, sunt quidem suscipiendi,· sed explorandi eorum mores et ingenia, an levifate quadam animi facile in contraria studia et consilia mutentur. Non sunt tamen ab ipso limine desperandi, quia nulla est tam inveterata peccandi consuetudo, quae Dei gratia et timore atque laboris assiduitate non pervincatur. Periculum est faciendum eos exercendo durioribus laboribus. Si quid inesse in eis constantiae animadvertimus, admittendi sunt; sin minus, repudiandi: ne caeteri fratres eorum contagione et porrigini coinquinati contabescant» (1), Quod et S. Fructuosus Archiepiscopus similiter praescribit in Regula Monastica communi, cap. 19 (2). Non solum, sed ex testimoniis S. Gregorii 1 (3) et Innocentii III (4) discimus quod criminosi nedum arcebantur a Religionis ingressu, quinimmo multi detrudebantur ad inibi poenitentiam perpetuo agendam, tamquam in loco et sede propria poenitentium, praesertim labentium clericorum. Nihilominus, etsi jura haec vigerent, cavendum summopere erat in recipiendis magnis peccatoribus, nisi prius constaret de sincero et firmis– simo proposito vitae renovandae, et in ea perseverandi, et hoc ad vitandum (1) S. BMnLrns, Regulae fusius tractatae, interrogat. 10, apud: P. G., vol. 31, col. 943-947. (2) S. FrtucTuosus, Regula Monastica communis, cap. 19, apud: HoL– ST.mNrns, o. c., vol. 1, p. 217 218. (3) C. 5, C. XVI, q. 6. (4) C. 6, X, de Poenis, V, 37; c. 12, X, de Poenitentiis, etc., V, 38; c. 35. X, de Sententia excommunicationis, V, 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz