BCCCAP00000000000000000000383
(i() DE Ll\Il'EDnrnNTIH ADMLS."i!ONIH AD NOYITIATVM Tenet praeterea impedimentum vinculi professionis, omnes qui ali– quando tali vinculo fuerunt obstricti, quique actn vinculo professionis sunt soluti. Nihil referí cujusnam sint naturae hujusmodi vota, perpetua vel temporaria, simplicia ve! solemnia, in religione juris pontificii emissa ve! tantum in religione juris dioecesani; sufficit ut interfuerit vera professio religiosa, ad norrnan Codicis (1). Cum enim lex non distinguat, nec nos distinguere debemus. Hinc valide admitti non possunt, utpote aliquando obstricti hujusce vinculo: saecularizati (2), dimissi votorum temporariorurn (3), qui absoluto tempore votorum Religio11em rdiquerunt vel ad professionem renovandam admissi non fuerunt (4), dimissi votorum perpetuorum qui ex jure particulari (5) vel ex rescripto díspensationem votorum.consequuntur (6). lmpedímentum evenít, ut ipse canon dicit, per professionem religiosam; hinc adesse debet vera et jurídica valida professio religiosa. Quia vero professío in articulo mortis emissa a Novitíis alios effectus jurídicos praeter participationem gratiarum spiritualium non producit, jam patet ipsam non obstare, licito et valido ingressui in eamdem aut aliam Religionem. Exinde, quia defuit professio, non afficit impedimentum Postulantes, ve! Novitios (7), ve! etia111 illos, qui promissionem juratam perseve– rantiae emisserunt in societate votis publicis carente, tametsi ab auctoritate ecclesiastica approbata, talis namque promissio non venit nomine profes– sionis religiosae, quae vota publica includit. Denique, impedimentum refertur praeterea ad quamcunque Religionem, sive sit eadem sive alia ab ea in qua quis fuerat professus. Etenim ratio inhabilitatis stat, uti lex ait, in vinculo professionis religiosae nunc ve/ olim habito,' ubicumque haec exstet ratio, exurget illico inhabilitas ad ingrediendum Novitiatum, seu laborat impedimento irritante, a quo, nisi pontificia auctoritate, dispensari nequit. Disciplina decreti «Ecclesía Chrísfhi, quae dimissos ob inhonestos mores aliave delicta a collegiis ecclesiasticis dimissos sub poena nullitatis (8) ad Novitiatum et ad votorum emissionem absque Apostolicae Sedis beneplacito admittere vetabat, in Codice J. C. servata 11011 fuit. Remanet tantum vesiigium in can. 54~, § 3 in quo ponitur obligatio litterarum testi- (1) Can. 572-573. (2) Can. {i40, § 2. (3) Can. 648. (41 Can. (i37. (5) Can. 669, § l. (6) Can. 672, § 1 et 2. (7) YIDAL, º· c.. n. 250, p. 202; BIEJDElRLACK-FüHRICH, o. c.. n. 68, p. 116; C1rnusEJ;o.;, o. c., n. 145. p. 133; ConONA'l'A, o. c., vol. 1, n. 570, 5°, p. 691; GOYEJNECIIF1 1 CPR., vol. 5, p. 338. (8) A. A. S., vol. 1, p. 700-701.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz