BCCCAP00000000000000000000383

IMPEDDrnNTA VALIDAE ADML<;SJON!S 59 eandem vel in aliam ejusdem Ordinis vel Congregationis provinciam recipi nitantur» (1 ). Ut patet, hoc decreto omnino applicantur Religiosis Familiis mulierum ea quae pro viris statuta fuerant jam in decreto «Ecclesia Christi»,· ac proinde explicationes supra allatae valent etiam pro hoc casu. Solum notare velim quod auctores, interpretantes hoc ultimum decretum «Sanctissimas Dominas», quaerebant utrum «religiosae familia e mulierum» sint eae tantum quae Pontificio regimine utantur an etiam dioecesanae? Cui interrogationi ita respondet P. Vermeersch: « Verba quidem val de ampla sunt. Quia tamen correctio juris odiosa judicatur, existimamus, ex Const. « Conditae a Christo», 8 Dec. 1900, (2), et Motu proprio « Dei provi– dentis» (3), 16 Jul. 1906, dioecesanas leges esse solas attendendas, nisi ciare aliter statuatur. Sed ex ipso motu proprio «Dei providentis», Episcopi jubentur novas constitutiones ad S. Sedis statuta exigendas curare. Quare, ex mente S. Sedis faciet Episcopus qui dioecesanis lnstitutis, similia impedimenta sanxerit, sua tamen auctoritate in speciali casu relaxanda» {4). Nimis rigidae disciplinae decreti «Ecclesia Christi» perpauca in Codice J. C. remanent, ut ex dicendis patebit. B) D1sc1PLINA VIOENS. «Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae» (Can. 542, 1°). lmpedimentum afficit omnes religiosos proprie tales, id est, eos qui vota nuncuparunt in aliqua Religione (5) et actu eis obstringuntur. Ex eo quod actu ligantur vinculo religiosae professionis admitti valide nequeunt in aliam Religionem: apostatae et fugitivi, qui redire debent ad propriam Religionem (6); exclaastrati, qui simul ac indultum cessat, revertí debent, vet ex causa a Superioribus ante indulti cessationem revocari possunt (7); dimissi votoram perpetaoram, qui ex jure communi votis liga ti manent, et ad normam Codicis (8), recipi iterum debent (9). Minime confundí debet transitas de una Religione in aliam, etsi in hanc ingressum secumferat, cum simplici ingressu. Transitus enim ab una ad aliam Religionem dicit quidem ingressam sed potius qaalificatam, non absolatam. Ex ipso enim non fit laicus religiosus, sed jam religiosus mutat Religionem. Huic transitui applicantur proprii canones (10), non canones qui de ingressu agunt et de quo hic speciatim loquimur. (1) VERl\IElllRSCH, Periodica, etc., vol. 5, p. 99. (2) VERl\IEllllRSCH, o. c., vol. 2, n. 2, p. 15 sq. (3) VERl\IElllRSCH, o. c., vol. 2, n. 2 bis, p. 20-21. (4) Cfr. quoque CARD. GENNARI, Questioni canoniche, n. 53. (5J Can. 488, 7°. (6J Can. 645, § 1. (7) Can. 638-639. (8) Can. 669, § I; 671; 672, § l. (9) Can. 672, § 1; LARRAONA CPR., vol. 3, p. 318-329. (10) Can. 632-636.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz