BCCCAP00000000000000000000383

56 DJc ll\1l'EDI2\IENTIS AD2\IL'íS!O!s,'1S AD NOVITL\.TVM ipsae «Normae» in art. 61 haec praescribunt: «Qui in aliquo Instituto vota perpetua et etiam temporaria emisserunt, iis perdurantibus» (1). Ergo «Normae» adjunxerunt ínter impedimenta, non solum vota perpetua ut prius voluit S. Congregatio, sed etiam vota temporaria emissa, insimul vero addens, iis perdurantibus. Quapropter, professus sive perpetuus sive temporal is in aliquo Ordine vel Instituto Religioso, qui tamen a vinculo professionis legitime solutus fuerat, poterat absque dispensatione Pontificia ingredi a I i a 111 Religionem, na 111 impedimentum solummodo exstabat «perdurantibus votis». Sed neque S. Congregatio, neque «Normae» loquebantur de candidato, qui forsitan Postulatum vel Novitiatum jam fecisset in aliquo Ordine vel Congregatione Religiosa. Si vero <1geretur de subjecto, qui j<1111 professus in aliqua Religione et legitime discessus, iterum ad eandem Religionem admitti exoptabat, S. C. Ep. et Reg. non prohibebat ingressum hujusmodi, quinimmo vetabat ipsis Congregalionibns ut tale impedimentum poneretur in suis Constitu– tionibus. Ita enim S. C. Ep. et Reg., 30 Sep. 1891, ad 15: «Absonum videtur a Constitutionibus Apostolicis, sorores quae aliquando institutum dese– ruerunt non amplius in eundem recipi debere: magis enim caritati et prudentiae responderet si quosdam tantum casus determinarentur in quibus illas non admitiere oporteh (2). Tempore subsequenli disciplina ecclesiastic<1 severior evenit, praesertim per decretum S. Congregationis de Religiosis «Ecclesia Christi», 7 Sept. 1909, in quo absolute praescribebatur: «Nullimode, absque speciali venia Sedis Apostolicae, et sub poena nullitatis professionis, exci– piantur, sive ad Novitiatum sive ad emissionem votorum postulantes: 1.º qui e collegiis etiam laicis ob inhonestos mores vel ob alia crimina expulsi fuerint; 2. 0 qui a seminariis et collegiis ecclesiasticis vel religiosis quacumque ratione dimissi fuerint; 3. 0 qui, sive ut professi sive ut Novitii, ab alio Ordine vel Con– gregatione religiosa dimíssi fuerint,· vel, si professi, dispensationem votorum obtinuerint; 4.º qui, jam admissi, sive ut professi sive ut novitii, in unam provinciam alicujus Ordinis vel congregationis et ab ea dimissi, in eandem vel in aliam ejusdem Ordinis ve I congregationis provinciam recipi nitanÍUf)) (3). (1) VERMEEHSCH, o. c., vol. 2, n, 41, p. (141); PIATUS, o. c., vol. 1, q. 77, p. 82. (2) S, C. Ep. et Reg. 30 Sep. 1891, ad 15, apud: BA'lTANDIEJR, o. c., n. 99, p. 78-79. (3) A. A. S., vol. l, p. 700-701,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz