BCCCAP00000000000000000000383
54 lfü !l\Il'EDDIENTIS .Ull\Jl;:.',IONJS AD NOYITIATVl\1 Praeterea canon dicit, «durante matrimonio», non durantibus spon· salibus; quare licet sponsalia contracta fuerint ad norman canonis 1017 minime obstant ingressui Religionis. Et valet eadem ratio ac pro jure antiquo, nempe: sponsalia sunt promissiones conditionatae quae hanc implicitam subaudiunt conditionem: nisi perfectiorem statum elegero. Patet quod post emissam professionem, sive perpetuam (1) sive temporaneam (2), in Religione sponsalia dissolvuntnr, nec postea reviviscunt. Canon noster, cum non distinguat inter matrimonium ratum et matrimo– nium ratum et consummatum, utrumlibet amplectitur. Unde jus antiquum, quo permittebatur uni conjugi, consummato jam matrimonio ingredi Reli– gionem dummodo alía pars consenserit et conditiones praescriptas adim– pleret, omnino abrogatum est. Item abrogatum est jus antiquum, qua permissum ernt conjugibus, antequam consummarent matrimonium, Religio– nem amplecti etiam altera .iarte invita. Hodie, sive matrimonium sit ratum sive ratum simul ac consurnmatum, sive una ¡,ars consentiat vel minime, omni in casu invalide conjux admittitur in Religionem sen in Novitiatum absque dispensatione Pontificia, durante matrimonio; ac proinde, cum vinculum rnatrimoniale adhuc permaneat, licet divortium habeatur sive ex judicis sententia sive propria auctoritate, etiam in praedicto casu divortii impedi– mentum hoc subsistit, minime obstante praescripto canonis 1130, sicuti affirrnant aliqui (3); 11am, ut bene animadvertit P. Vida!, illa praescriptio canonis intelligenda est servatis de jure servandis, seu obtenta dispensa– tione ab impedimento. quae nec facile dabitur conjugi ex cujus culpa divortium imperfectum fuit institutum, nec licet arguere ex jure antiquo radicaliter mutato (4). Exinde, in omni casu requiritur dispensatio Pontificia pro uno conjuge dum adhuc vivit alter conjux. Et ratio in promptu est. Propter discidium inter jus canonicurn et plerasque leges civiles, plerumque alteri conjugi integrum rnanet revocare e claustris conjugem etiam secuta professione solemni. Quare S. Sedes dispensationem non concedet nisi prudenter sibi constiterit nihil hujusmodi tirnendum esse. Quae dispensatio de cetero, interveniente gravi causa el peculiaribus circumstantiis a S. Sede datur, (1) GASPARIU, o. c., n.144 et sq.; WElRNZ, o. c., vol. 3, n. 628;CAPPELLO, o. c., n. 119, p. 141 et sq.; VmAL, o. c., n. 249; De Matrimonio, 11. 105, p. 123. (2) CAPPEJLr.o, o. c., n. 119, p. 141 et sq.; LARHAONA, CPR., vol. 17, p. 71. GASPARRI, o. c., vol. 1, n. 123; Dlll SMEJT, De Sporzsalibus et JHatrimonio, n. 32. Valet eadem ratio ac pro professione perpetua. .. (3) CoRONA'l'A, o. c., vol. 1, n. 570, 4. 0 ; ScuAPEln, o. c., p. 152. Sic dicit can oh 1130: , Conjux innocens, sive judicis sententia sive propria auctoritate legitime discesserit, nulla unquam obligatione tenetur conjugem adulterum rursus admittendi ad vitae consortinm; potest antem eundem admittere aut revocare, nisi ex ipsius consensu ille statum matrimonio contrarium susceperit». (4) YIDAL, o. C., 11, 249, p. 200, nota (21).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz