BCCCAP00000000000000000000383
52 DE I:\f PEIJI:\IEN'r!S ADJ\IL'iSIONIS AD NOVITIATV:\I Innocentius III, die 8 Jan. 1206 repetit Archiepiscopo Lugdunensi (1). Ut autem deliberare possent de religioso statu amplectendo conjugibus dabatur bimestre, quo tempore non poterant obligari ad consummandum matrimo– nium. Explicite Alexander III asserit hoc in hac decretali: «Ex publico instrumento, quod nobis est praesentatum, et ex tuarum litterarum (2) tenore nobis innotuit, quod, quum venerabilis frater noster O. Veronensis Episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quae inter A. virum et M. mulierem vertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partís ratio11ibus et allegationibus, ínter eos judiciali sententia matrimonium approbavit, et eidem mulieri praecepit, ut ad virum suum rediens exhiberet eidem conjugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit vinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carmiliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea suffi– cienti cautione, quod vel ad religionem transire, vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et apellatione cessante, a se11te11tia, qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane, quod Dominus in Evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligenduin est secundum interpre– tationem sacri eloquii de his, quorum rnatrimonium carnali copula est consummaturn, sine qua matrimonium consummarí non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a praedicto viro cognita, licitum est sibi ad religionem transire» (3). Ex dictis, manifeste apparet quod talis facultas in jure erat facta pro ingressu in Religionem seu in Ordinem Regularem stricte dictum, in qno solum fit solemnis professio; et facta solemni profes– sione tune unice ipsum matrimoninm validum sed ratum tantum exsistens solvebatur etiam quoad vinculnm. Quod et Concilium Tridentinum pastea solemniter definivit: «Si quis dixerit matrirnonium ratum non consurnmatum per solemnem professio11em Religiouis alterius conjugum non dirimi, anathema sih (4). Consequitur etiarn quod non aderat libertas ingrediendi in Congregationibus votorum simplicium (5) nisi prius per potestatem (1) C. 14, X, de conversione conjugatorum, III, 32. (2) Dirigitur Brixiensi Episcopo. (3) C. 7, X, de conversione conjugatorum, 111, 32. (4) Conc. Trident., Sess. 24, c. 6, ed. Goerresiana, vol. 9, p. 967. (5) S. C. super Statn Regularinm, 25 Jan, 1861, declaravit «nonnisi per solemnem votorum professionem matrimonium ratum et non consummatum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz