BCCCAP00000000000000000000383

t::\IPED!MENTA VAUD.\E AIJ::\IISSTONIS 51 redigentes dici potest: 1) Conjuges vetabantur Religionem ingredi post• quam matrimonium consummaverant, aliter professio exinde secuta omnino. invalida erat (1). 2) Duplex tamen casus excipiebatur: a) si aderat justa causa ad divortium perpetuum, sive de haeresi sive de adulterio commisso ageretur (2); b) si alter conjux validum et liberum consensum praestabat, quem tamen postea legitime non revoca vera t. Verumtamen etiam in hiscasibus ut ingressns licitus esset: 1) erat necessaria licentia Episcopi (3); j) altera pars, si erat juven is vel suspecta de incontinentia, religionem et ipsa ingredi debebat et professionem ferme eodem tempore emittere. Quod si provectae esset aetatis et non suspecta de incontinentia, in saeculo ma11ere no11 prohi• betur, dummodo emittat saltem votum castitatis in manibus Episcopi et coram testibus (4). b) De matrimonio solummodo rato. Aliter vero se habet disci• plina ecclesiastica relate ad illos, qui matrimonium tantum contraxerunt sed nondum tamen consummarunt. In tali casu integrum erat viro vel mulieri, quae matrimonium tantum celebravit, non autem consummavit, in mona• sterium se recipere, etiam invita alía parte, ibique solemnia Religionis vota nuncupare; per hanc autem votorum nuncupationem matrimoniali vinculo pars in saeculo manens exsolvitur, ipsique liberum est ad alias nuptias convolare, juxta rescriptum Alexandri III dicentis: «Verum post illum consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repu– gnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit ínter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire; quia quum 11011 fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere» (5). Idipsum (ll Praeter testimonia in labore adducta, cfr. SANCHEJZ, De matrimonio, L. 7, disp. 34, n. 2 et sq.; PmmNG, jus carwrzicum universum, L. 3, tit. 32, n. 16 et sq.; ScHMALZGRUEJBFJR, jus ecclesiasticum urziversum, L. 3, tit. 32, n. 19 et sq.; \VEJRNz, /us Decretalium, vol. 3, p. 292; Bomx, De jure Regularium, vol. 1, p. 530 et sq.; BIElDElRLACK-FüHRICH, o. c., 11. 67, p. 114· 115; VIDAL, o. c., n. 249, p. 200-201; LARRAONA, CPR., vol. 17, p. 71 et sq. (2) ScmIALZGIWEBEJR, o. c., L. 3, tít. 32, n. 20; PIA'l'llS, o. c., q. 64, p. 65; VrnAL, o. c., n. 249, p. 201; LARRAONA, CPR., vol. 17, p. 73 nota (197). (3) Scm,IALZGRUEJBEJR, o. c., L. 3, tit. 32, n. 33; PIA'l'US, o. c., vol. 1, q. 65, p. 68. (4) Notare juvat quod etiamsi ex licentia et consensu alterius conjugis ingrediatur quis in Religionem et professionem solemnem legitime emittat, minime dissolvitur matrimonii consummati vinculum; quia indissolubilitas talis matrimonii jam non pendet ex priva ta personarum voluntate, et ideo quoad hoc nihil potest operari licentía alterius conjugis. Nullum autem est jus divinum vel ecclesiasticum, quod in eo casu vinculum illud dissolvat. (5) C. 2, X, de conversione conjugatorum, lll, 32.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz