BCCCAP00000000000000000000383

50 DE DIPEDI1\IENTJS AD1\IfSSIONIS AD NOVITIATV:M praxim imperialem superius indicatam et jam a S. Gregorio damnatam. Ipse Papa Nicolaus I ann 867 Carolo Regí aiebat: «Scripsit nobis Thietberga regina, se regia dignitate vel maritali copula velle exui, et sola vita privata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus, non aliter hoc fieri posse, nisi eandem vitam conjux ejus Lhotarius elegerit» (1). Et in alia epístola directa ad Lotharium haec habet: «Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjuxit, horno non separet; Deus tamen et non homo separat, quando divini amoris in tui tu ex consensu utriusque conjugis matrimonia dissolvuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus» (2). Armo 1172 Concilium Abrincatense, c. 10 praescribit: «Vir ad religionem non transeat uxore in saeculo remanente, ve! e converso, nisi ambo vacandi operibus carnis tempus excesserint» (3). Haec disciplina uniformiter in Occidente propugnata, sive in Regulis Monasticis, sive in Conciliis particularibus, sive tandem in responsis RR. Pontificum, etiam in jure Decretalium recipitur et inibi magis in praxi determinatur; etenim, praeter mutuum éonsensum conjugum, Decretales apponunt conditiones aliquas necessario 11011 omittendas. 3. fas Decretalium. Decretales ergo statuunt quod nequit uxor sine consensu viri, nec vir sine consensu mulieris religiosam vitam amplecti (4); consensum hujusmodi liberum esse oportet, ac voluntarium, si enim fuisset per vim, metumve extortum, posset utique, qui ipsum praestitit, alterum conjugem, licet jam claustris inclusum, ex iis revocare (5). Neque sufficit ut consensus omnino liber sit praestitus, requiritur praeterea ut alter conjux praestet ea quae statuta sunt, nempe: ut etiam ille Monasterium ingrediatur, et in eo regularem professionem emittat '(6), nisi talis sit aetatis ut omnis suspicio ab illo removeatur, dummodo tamen publice, coram Ecclesia, voto simplici castitatis se liget etiam in hoc casu. Cum tali voto et absque suspicione inconti,1entiae, poterat altera pars manere in saeculo (7). In casu vero adulterii, pars innocens convolare ad monasterium poterat et alía pars nullo jure impedire potuit (8); quod identidem verificabatur etiam in casu haeresis conjugis (9). Quae hactenus dicta sunt de matrimonio consummato, in compendio (IJ C. 26, C. XXVII, q. 2. (2) Cfr. notam praecedentem. (3) MANSI, o. c., vol. 2~. col. 140. (4) C. 2, 8, 16, 18, 20, X, de conversione conjugatorum, III, 32. (51 C. 17, X, de conversione conjugatorum, lll, 32. (B) C. 4, 13, X, de conversione conjugatorum, 111, 32. (7) C. 4, 8, 13, 18, X, de conversione conjugatorum, III, 32. (8) C. 15, X, de conversione conjugatorum, lll, 32. (9¡ C. 21, X, de conversione conjugatorum, III, 32,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz