BCCCAP00000000000000000000383
I:\1PEDI:'\IENTA YALIDAE AD:\1ISSIONIS 49 gant. Proinde quum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere, ut se ad continentiam adstringant, et meliorem vitam appetant, licet. Si vero continentiam, quam vir appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir recusat, dividi conjngium non potest, quia scriptum est: Mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir; similiter et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier» (1). Et alibí virum invita uxore conversum, etiam jam tonsuratum et monachum factum, propriae conjugi restitui praecipit (2), S. Isidorus Hispalensis ( t636) quoque in cap. 4 Regula e Monachorum ita disponit: «Si quis conjugatus vult convertí, ad monasterium non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus> (3). Quid simile statuitur in Synodo VIII: «Si quis conjugatus vult convertí ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente, fuerit absolutus. Nam si illo vivente illa per incontinentiam alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur apud Deum ejus viri conversio, cujus sequitur conjugalis foederis prostitutío. Tales igitur sine culpa tune sequuntur Christum relicto saeculo, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum» (4). Synodus vi;ro Romana tempore Eugenii II habita ann. 826, in canone 36 praescribit praeter consensum utriusque conjugis etiam conscientiamEpiscopi ad hoc ut possint ingredi conjuges Monasterium: «Si vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consenserint vita, nullatenus sine Episcopi conscientia fiat, ut ab eo singu– lariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non solvitur» (5). Nicolaus Papa I anno 863 scribit Episcopis in Concilio apud Convicinum congregatis: Leges imperia– les evangelicis, apostolicis et canonicis decretis nullum posse inferre prae– judicium. Ita dicit Pontifex: «Lege imperatorum 11011 in omnibus ecclesia– sticis controversiis utendum est, praesertim cum inveniantur evangelicae ac canonicae sanctioni aliquoties obviare. Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus. Imperiali judicio non possunt ecclesiastica jura dissolvi. Ad quod ostendendum, duorum horum, scilicet Innocentii et Gregorii, satis sufficiunt testimonia ... Beatus autem Gregorius scribens ad Theoctistam patriciam ínter cetera: Si, inquit, religionis causa conjugia debere dissolvi dicantur, sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen divina prohibuit» (6). lgitur et ipse restitit merito et jure contra (1) C. 19, C. XXVII, q. 2. (2) C. 21, C. XXVII, q. 2. (3) S. IsrnoRus, Regula Monachorum, c. 4, apud: HoLSTEINIUS, vol. J, p. 188. (4) C. 22, C. XXVII, q. 2. (5) C. 23, C. XXVII. q, 2. (6) C. 1, D. JO.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz