BCCCAP00000000000000000000383

48 DE IMPEDI:\IEN'rIS AD:\HSS!O"'l!S AD NOVITIATVl\1 est. . de his viris ac feminis qui consistente matrimonio sanctirnonialem conversationem et monasterii habitationem elegerint... > (1). Tandem, in Novella 123, cap. 40 legimus: «Si vero constante adhuc matrimonio aut vir solus aut uxor sola intraverit in monasterium, solvatur matrimonium et citra repudium, postquam tamen persona pergens ad monasterium schema perceperit» (2), Procul dubio his in casibus, lmperatores limites suae potestatis excesserunt; quapropter RR. Pontifices praxim hujusmodi repro– barunt et doctrinam catholicam arete et luculenter exposuerunt. Adsunt de hac re testimonia valde explicita. 2. Praxis Occidentis. S. Gregorius ann. 596 scribens Urbico Abbati de suscipiendo in Monasterium Agathone, jam conjuga to et quidem perfecto jam matrimonio, admonet nullo modo suscipiendum esse nisi et rnulier pariter convertí voluisset. En ejus verba: «Quia Agatho lator praesentium in monasterio dílectionis tuae convertí desiderat, hortamur, ut cum omni eurn dulcedine dilectioneque suscipias. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor illius similiter convertí voluerit. Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere» (3). Anno vero 601 Patriciae Theoctistae me11tione111 facit de lege imperiali, quae matrimonium solvi posse permittit, quamque legem ipse non approbat; injungens simul, quod si ambo conjuges parí voluntate convolare ad monasterium desiderant, hoc ipsis permissum esse: «Sunt qui dicunt, religionis causa conjugia debere solvi. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex humana concessit (4), lex tamen divina prohibuit. Per se enim Veritas dicit: Quod Deus conjunxit, homo 110n separet. Qui etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta fornicationis causa. Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est: Erunt duo in carne una. Si ergo vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir uxorem dimittit, vel mulier virum in hoc mu11do remanentem, vel etiam fortasse ad illicita vota migrantem, quae est ista conversio, in qua u11a eademque caro ex parte transitad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? Quando certum est, quod Omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit. Et quidem multos sanc• torum novimus cum suis conjugibus et prius ccntinentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis solent abstinere: aliquando, ut merita sibi apud Deum omnipotentem augeant; aliquando, ut anteactae vitae culpas deter- (1) CORPUS JURIS CIVILIS, vol. 3, p. 562. (2) CORPUS Jmus CIVILIS, vol. 3, p. 622. (3) C. 25, C. XXVII, q. 2. (4) Refertur ad Novellas antea citatas.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz