BCCCAP00000000000000000000383
nrPBDIMENTA i"ALIDAE AD1\Il",10NIS 47 cita sit, quomodo placeat Deo, hic ea conve11it meminisse, quae dicta sunt ab Apostolo: «In pace autem vocavit nos Deus>; et sic concludit hoc membrum, plane dicens conservandam esse pacem, et non admittendum in religione alium conjugem cum justa perturbatione alterius; subjungit autem verba, quae videntur hule sensul repugnantia, scilicet: «Et sic parendum praecepto Domini, qui dixit: «Si quis venit ad me, etc.» Sensus tamen mihi esse videtur, et sic parendum, etc., id est, juxta praemissam distinctionem intelligendum esse illud Christi praeceptum, vel consilium, et illi parendum; scilicet, ut consentiente uxore quís relrgiosus fiat, dum vero resistat, eam toleret, et prout potuerit orationibus et jejuniis intendat, donec Deus consortem moveat, ut consentiat; sicut saepíus contingere ibidem referí Basilius>. Similem interpretationem hujusce loci commentator criticus Regularum S. Basilii suam fecit (1). Aliud secundum dubium movetur ex practico exemplo, quem refert Cassianus (2) de aliquo viro nomine Thaona, qui invita uxore ad monaste– rium migravit. Generatim auctores (3) explicant hunc casum dicentes: vel tribuendum esse peculiar{ divino afftatui, vel ipsum ignoran tia excusari. Praeter haec duo dubia circa disciplinam Orientalem tradita, nullibi invenirnus (alia testimonia ecclesiastica quae referant oppositam praxim disciplinae ipsae Occidentis mox examinandae. Merito ergo concludere licet eandem disciplinam ecclesiasticam, in Oriente et in Occidente, servatam fuisse. E contra vero, adsunt testimonia legum Imperatorum seu auctoritatum civilium, quae permittunt uno ex conjugibus, altero etiam dissentiente, religionem ingredi, quinimmo affirmant causa religionis matrimonium quodcunque ideo dissolvi. Sic in Novella 22, cap. V: «Secundum occasio– nem itaque inculpabilem, quando conversationem altera elegit pars, ad meliorem migrans viam et sub castitate conversationem concupiscens. Tune enim lex et ali a nostra dicit licentiam esse viro et mulieri, ad meliora migranti, transigere matrimonium et abscedere, quodam brevi dimisso solado ei qui relinquitur. Quodcunque enim pacti fuerint contrahentes ex morte fieri lucrum, hoc habere oportet eum qui dimittitur ab altero, sive vir sive mulier sit, eo quod et isle quantum ad matrimonium videtur morí, aliud pro alio vitae eligens iter» (4). Idipsum statuit etiam Novella 117, cap. 12 his verbis: «... Praedictis itaque causis perspeximus etiam has nominatim adicere, ex quibus matrimonia sine poena licet transigere, hoc (1) P. G., vol. 31, col. 949, nota (85). (2) J. CAss1ANus, Collationum XXIV Collectio, collat. 21, c. 9, apud: P. L., vol. 48, col. 1180-1182. (3) SuÁREZ, o. c., vol. 15, L. 9, c. 22, n. 8; P. L., vol. 49, col. 1180; BENEDICTUS XIV. Opera omnia, vol. 11, L. 13, c. 12, n. 10. (4) CORPUS }URIS Ctv,us, vol. 3, p. 150. ..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz