BCCCAP00000000000000000000383

46 DE IMPEDIMENTJS ADM!Bb'TüNIS AD NOVITIA'l'VM sed ad illos etiam qui viris vim quomodolibet inferunt. Ait can. 2352: «Excommunicatione nemini reservata ipso facto plectuntur omnes, qualíbet etiam dignitate fulgentes, qui quoquomodo cogant sive virum ad statum clericalem amplectendum, sive virum aut mulierem ad religionem ingre– diendam vel ad emittendam religiosam profession¿m tam sollemnem quam simplicem, tam perpetuam quam temporariam». 4) "Conjux, durante matrimonio". A) EvoLUTIO HISTORICA. a) De matrimonio consummato. In Occidente, disciplina ecclesiastica primaeva statuit uniformiter non posse recipi ad vitam monasticam seu religiosam conjugatum aliquem, matrimonio jam consummato, invita altera parte et non adimpletis certis conditionibus, ut inferius late examinabimus. 1. Praxis Orientis. Sed praxis Orientalis non ita ciare apparet convenire cum disciplina Occidentis. Potius vero dubium aliquod suscitatur ex eo quod S. Basilius videtur docere conjugatum, qui vult religiosus fieri debere uxoris licentiam postulare, ut debitum ordinem servet; si autem consentire nolit, sufficere licentiam petitam, etiamsi obtenía non sit. Ita enim se habet S. Basilius (1): «Atque ii etiam qui, matrimonio conjuncti, ad hujusmodi vitae genus accedunt, interrogandi sunt, an mutuo consensu id efficiant ex Apostoli praecepto (Nam, inquit, sui corporis potestatem non habet) siegue qui accedit, coram pluribus testibus recipiendus est. Nam obedientiae Deo debitae nihil est praeferendum. Quod si dissentiat altera pars, repugnetque, quod minus sollicita sit, quomodo placeat Deo, in mentem veniat Apostoli, qui dicit: «In pace autem vocavit nos Deus»; atque impleatur praeceptum Domini, qui dicit: «Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem et filios, etc., non potest meus esse discipulus: «Nihil enim obedientiae Deo debitae est anteponendum». Quamvis prima fronte verba transcripta non careant difficultate pro explicatione earum, si vero intimius et attente examini subjiciamus difficultas evanescit, sicuti affirmat Doctor Eximius commentans hunc locum S. Basilii. Liceat testimonium integrum afferre, et propter claritatem ejusdem et indubiam firmitatem suae argumentationis. Dicit Suarez (2): « ... Deinde existimo potius negare (S. Basilium) recipiendum esse in religione unum conjugem resistente alio. Sic enim ait: «Si vero dissidens sit altera pars, et assidue usque ex adverso cum al lera contendat, quod videlicet minus solli- (1) S. BAs1uus, Regulae fusius tractatae, lnterrogat. 12, apud: P. G., vol. 31, col. 947-950. (2) SuAREZ, Opera omnia, vol. 15, L. 9, cap. 22, n. 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz