BCCCAP00000000000000000000383
IMPEDE\IENTA VALIDAE AD)IlS"10l\TJS 45 se sola non impedit, quominus actus ab agente positus in se revera sit volitus ideoque ex parte voluntatis nullo defectu substantiali vitiatus. Attamen, licet actus ita positi jure ipso sint validi, aequitas, imo justitia stricta omnino exigit, ut contra injuriam ab altero illatam certa dentur juris remedia, ad injustitiam perfecte reparandam apta. Hinc etiam manifeste apparet quod jus non ideo succurrit decepto, quia errorem passus est ex dolo, sed praecisse quia injuste passus est. Hinc differentia quoque ínter eum qui errorem fortuitum passus est et errorem dolosum, nam in errore fortuito actus erit invalidus, si error fuit substantialis aut cadens in conditione sine qua non, sed praeter hoc nulia erit obl igatio resarcendi damna, si quae fuerunt (salvo can. 1684, § 2); e contra, in casu dolosi erroris. Jam haec principia quae valent generatim in doctrina communi de dolo applicemus casui nostro de admissione ad Novitiatum. In admissione ad Novitiatum consensus tum Superioris ;tum etiam candidati eodem modo requiritur ad perfectionem actus juridici; immo natura negotii est talis ut ipse consensus potiores in eo partes habeat. Proinde error substantialis vel recidens in conditione sine qua non in admissione ad Novitiatum invalidat actum, quaecunque demum sit pars quae errorem patitur, sive ex dolo proveniat, s1ve non ex dolo et hoc ex jure naturae et ex jure positivo (can. 104). Error tantum accidentalis, licet ex dolo proveniat, relate ad admissionem ad Novitiatum, invalidat actum ipsum sed ex jure positivo ecclesiastico (can. 542, 1º). Sed error substantialis invalidans admissionem est error afficiens generaliora principia vitae religiosae, v. gr. quod est status permanens, necessitas ejusdem ad salutem consequendam, solemnitas votorum vel minus, etc. Error acciden– talis de conditione vel qualitatibus candidati, in Superiore recipiente, dolo incussus, dummodo constet vel praesnmatur eum non velle recipere in Novitiatum nisi inmunem a quibuscunque impedimentis, admissionem reddit invalidam. Talis praesumptio certo adest circa impedimenta can. 542, item circa impedimenta constitutionalia, quorum dispensatio non competit Superiori recipienti. Ut omne dubium pellatur, valde opportunum est ut dicit Vermeersch (1) adspirantes de impedimentis ingressus et de vi simulationis vel dissimulationis accurate certiores facere. Codex J. C., praeter nullitatem actus, determinat etiam poenam contra illos qui quoquo modo candidatos cogunt ad ingressum in religionem. Haec poena, excommunicationis nemini reservatae, quae ex Concilio Tridentino (2) provenit, in Codice extenditur non solum ad illos qui mulieres cogunt, (1 l VERMEERSCtt-CrrnusEN. o, c., vol. 1, n. 675, p. 484. (2) Conc. Trident., Sess. XXV, de Regularibus, etc .. c. 18, ed. Goerre– siana, vol. 9, p. 1084.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz