BCCCAP00000000000000000000383

llMPEDIMENTA VALIDAE ADMISSICNIS 41 Inde manifeste apparet violentiam seu vim absolutam, quando de actibns mornlibus seu juridicis agitur, illud esse quod est contra inclina– tionem voluntariam, seu motionem quandam alicujus corpori, voluntate ejus dissentiente seu resistente, ab extrinseco impressam, cujus effectus impediri nequeat (1), ita ut subjectum, cui infertur, physice cogatur ad ponendum actum externum, qui sit ejus intentioni contrarium, vel physice impediatur, ne imperium voluntatis seu intentionem internam externe exsequatur. Evidens est, quod violentia extrinseca, si sit absoluta, actum sub violentiam externe positum reddit prorsus involuntarium, ideoque applicatur principium stabilitum in canone 103, § 1: «Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinseca, cui resistí non possit, pro infectis habentur», i. e. sunt ipso jure invalidi; et si contra jus sint, agenti non imputantur (2). Ratio est, quia actus ex vi absoluta positus stricte dici debet actus vim incutientis, non vero actus agentis. • Ad forum externum quod attinet, ut vis censeatur absoluta, ideoque ut applicetur regula in can. 103, § 1 statuta, non necessario requirítur ut de facto externe resistatur (3) sed sufficit, juxta explicita ejusdem canonis verba, ut vi extrinsecae «resistí non possit» seu aliis verbis, ut ad effectum violentiae impediendum resistentia inutilis evadat. Si vero, attentis omnium rerum adjunctis, externe resisti potuisset seu impediri violentiae effectus, actus habendi sunt in se validi (4), nisi agatur de actibus ad quorum invaliditatem sufficit quaecunque vis extrínseca, tametsi talis sit, cuí resisti potuisset, ut est praecisse casus noster de valida admissione ad Novitiatum. b) Me tus gravis invalidans ingressum vel receptionem ad Novitiatum. Metus cum Ulpiano (5) generatim definitur: •instantis vel futuri periculi causa, mentis trepidatio>, Dicitur «trepidatio mentís», ad contra• distinguendurn metum proprie dictum, qui est affectio animi seu voluntatis, a timore proprie dicto, qui est passio corporis seu commotio physica organica, qua afficitur sensitivus hominis appetitus. Praeterea, dicitur «trepidatio mentis instantis vel futuri periculi causa», ad indicandum undenam :proveniat trepidatio subjectiva timentis Requiritur scilicet ut trepidatio, ideoque determinatio voluntatis agentis, sil revera malí irnmi• (1) Quapropter a juristis communiter definitur violentia: «majoris rei impetus, cui resisti non potest». Cfr. 1. 2. D. IV, 2. (2) Can. 2205, § J. (.3) Resistentia interna sane est evidenter requisita. (4) In praxi tamen bis actibus quia metu regulariter commixtis, applicari poterit regula de metu gravi et injusto, in can 103, § 2 statuta. t5) L. 1, D. IV, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz