BCCCAP00000000000000000000383
:tJ\íl'EDll\IENTA YALJJüE All:\IJSSJO;\JIS 39 Religiosis eo ipso quod loquitur de secundo Novitiatus anno (ipse titulus erat: «Instructio de secundo Novitiatus anno» ), in qno exerceri possunt moderate opera externa Instituti ad norman ipsius Instructionis (1), jam inde pariter concludere possúmus S. Congregationem id tenuisse ut sensui et vi canonis aptius respondere: ut habeatur primas Novitiatus annas tanqaam canonícas et primarias, secundus vero annus non proprie canonicus, et secundarius. 4) Similiter argui potest ex disciplina quam adhuc hodie tenet S. Congregatio in approbandis novis lnstitutis. r,rout fert sequens formula ve! similis, etiam recentioribus Conslilulionibus approbatis inserta, quae ita se habet: «Novitiatus incipit susceptione habilus religiosi et durat duos annos, quorum primas sea canonicus, in ipsamet Novitiatus domo, canonice erecta peragi debet, et quidem per annum integrum et continuum, et expletur die sequenti anniversario vestitionis. Secundus annus, licet ad validitatem professionis non requiratnr, tamen ab eo ex tolo ve! ex parte dispensare una Sancta Sedes valet» (2). 5) Tandem ex responsione Commissionis Pontificiae lnterpretationis Codicis, diei 12 Febr. 1935, jam non amplius licet de hac re movere dubium, sed omnino tenendum est verum annum canonicum Novitiatus in illis Religionibus, quae duos armos Novitiatus exigant, primurn esse debere, non secundum. Propositum fuit Pontificiae Commissioni Interpretationis Codicis sequens dubium: «An indultum apostolicum requiratur ut annus canonicas Novitíatus, de quo in hoc canone 555, § l, 2. 0 , transferri possit in secundum Novitiatus annum juxta § 2 ejusden canon is». Responsum fuit: Affirmative (3). Ante primum ergo annum, qui canonicus, salvo indulto apostolico, esse debet, habenda est jam aetas ad canonicum Novitiatum praescripta. Proinde, non potest candidatus valide admitti ad Novitiatum ante aetatem quindecim annorum, etiam in illis Religionibus, licet juris dioecesani tantum, in quibus longius Novitiatus tempus exigitur quam illud quod ex jure communi necessarium est. Et quidem ad validitatem Novitiatus. Cum enim Codex determinat ut Novitius aetatem quindecim annorum completam habeat ad validum Novitiatum faciendum, jam inde patet esse legem generalem Ecclesiae seu praescriptum juridicum atti11gens omnes Religiosas familias. Privata ergo voluntas non potest secundum annum convertere in primum, neque primum in secundum. Si ergo in aliquo peculiari casu necessaria i;it dispensatio recurrendum est ad S. Sedem pro indulto apostolico obtinendo. (1) A. A. S , vol. 13, p. 539; VERMEERSCH, Periodica, vol. 10, p. 364 sq. (2) MAROTO, CPR., vol. 16, p. 374. (3¡ A. A. S., vol. '1.7, p. 92-93.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz