BCCCAP00000000000000000000383

IMPEDIMENTA YALTD.rn AIJ:\IN,'IUNIS 37 non alter (1). Ergo secundum praedictorum sententiam, in Religionibus, in quibus duo adsunt anni Novitíatus, cum alter sit tantt¡m ad valorem profes– sionis necessarius, utpote canonicus, poterit jure postulans admitti ad primum Novitiatus annum, minime necessarium. expleto anno decimo quarto. Audiatur Vermeersch • Creusen: «Aetasista (qui11decim annorum) necessaria est ad annum Novitiatus qualis jure communi requiritur. Spectato autem solo valore, in religionibus quae diuturniorem probationem exigunt, Novitiatus, per tempus quod ad annum adjungendum est, antea utiliter incipi possit aetate qua Constitutiones sint contentae. Nec privilegia contraria revocantur. Neque, contra, ac putat Fanfani, 193, id infirmatur quia acta S. Sedis et ipse c. 555 supponant primum annum peragi ut canonicum, seu canonibus praescriptum» (2). Et Vida! expresse ait: «... lnde etiam patet in Religionibus, in quibus duo sunt anni Novitiatus, nisi ali ter Constitutiones statuant, posse cand.idatum admitti ad Novitiatum cum decimum quartum aetatis annum expleverit, nam ex can. 555, § 2 cum Constitutiones exigunt plus quam unum annum integrum et continuum Novitiatus, longius illud tempus ad validi– tatem professionis non· requiritur» (3), B) Alii vero asserebant quod primas annus Novitiatus, etiam ubi duo anni aderant, erat proprie annus canonicus, ac proinde necessarius \ et quidem solus, ex jure communi, ad validitatem professionis. Qua de causa, candidatus nisi expleto jam decimo quinto aetatis anno, admitti non poterat ad Novitiatum hunc primum, et quidem canonicum. lnter alias defendebant hanc sententiam: Fanfani (4), Maroto (5), Goyeneche (6) et noviter Larraona (7). Liceat afferre rationes adductas a defensoribus hujus sententiae: 1) Mens Ecclesiae satis clara apparebat ante Codicem J. C., nam piures animadversiones a S. C. Ep. et Reg. factae ad Constitutiones novarum Religionum id jam ferebant. Sic exempli grntia: a) «Novitiis per integrum primum annum, qui censeri debet canonicus, prohibentur officia, sive apud orphanas, sive extra locum Novitiatus» (8); b) «Novitiae choristae in primo Novitiatus anno, qui censetur et est canonícus, applicari (1) Juxta lnstructionem S. C. de Religiosis, 3 Nov. 1921, apud: A. A. S., vol. 13, p. 539. (1) VERMEERSCH-CHEUSEN, o c., vol. 1, n. 674, p. 483. (3) VmAL, o. c., n. 247, p. 197. (4) FANPANI, o. e, n. 193, p. 216 (5¡ MAROTo, CPR., vol. 3, p. 40 ss. n. VI-VIII; vol. 16, p. 371-376. (6) GoYENECHE, CPR., vol. 6, p. 86·87. (7) LA1rnAONA, CPR., vol. 17, p 10-11. (8) Cfr. Soror. Marcell .. Mediolani, 5 Feb. 1897, ad 13, apud: MAROTO, CPR., vol. 16, p. 371.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz