BCCCAP00000000000000000000383
il\IPEDIJ\IEN1'A VALrn_rn ,\J,:\TJS:-10NIS 35 Concilium Tridentinum nullam declarat professionem factam ante decimum sextum annum expletum et ante annum integrum probationis emissam; non vero determinat quanam aetate Novitiatum incipi posse (1). Neque pro puellis determinat aetatem 12 annorum pro habitu suscipiendo, sed Concilium vult «ut, si puella, quae habitum regularem suscipere voluerit, maior duodecim annis sit, non ante eum suscipiat... quam exploraverit Episcopus ... > (2). Dispositionem Tridentinam magis in praxi definierunt Romani Pontí– fices et responsa S. Congregationis. Clemens VIII, Constitutione «Cum ad regularem» 19 Mart, 1603, § 4 pro receptione in quocumque Ordine Regulari, etiam Mendicantium, statuta et ordimitiones propriae Ordinis permittit ut servari possint quoad aetatis praescriptionem. Si autem exces– serint aetatem viginti quinque annorum candidati, et sufficienti eruditione careant pro munere sacerdotali fungendo. Conversorum tiwtum numerum referantur. Quinimmo ipsi Conversi non recipíentur ante vigesimum aetatis suae arznum, et 11isi saltem praecipne Doctrinae Christianae capita noverint (3). S. C. super Statu Regultirium, die 16 Maii 1675, innovans decreta Innocentii X (4) et Alexandrí VII (5), statuit «nemínem ceuseri habilem ad religiosum habitum suscipiendum ut Clericum, nisi annum aetatis suae decimum quintum,- neque ut Conversum, nisi annum vigesimum exple– verih (6). Nullus ergo poterat salvo privilegio, habitum religiosum accipere ante decimum quintum completum pro clericis; ante vigesimum completum pro laicis. Pius X ex decreto: «Sacrosancta», 1 Januar. 1911 (7) vicesimum primum annumjam completum pro Conversis admittendis imposuit. Pro mulieribus, a S. C. Ep. et Reg., 23 Maii 1659 praescriptum fuerat ut nequeant admitti ad habitum religionis, 11isi habeant quindecim annos completos (8); quod etiam die 22 Sept. 1896 ad 4, eadem S. C. repetit his verbis: «Sine dispensatione S. Sedis, nulla omnino postulans recipiatur ad Novitiatum constituta in aeta te supravigesimum quintum, vel infra annum (1) Conc. Trident., Sess. XXV, de Regularibus, etc cap 15, ed Goerre– siana, vol. IX, p. 1083. (2) Conc. Trident., Sess. XXV, de Regularibus, etc. cap. 17, ed. Goerre– siana, vol. IX, p. 1083. (3) GASPARRI, o. c., vol. 1, n. 189, p. 358-362; B. R., vol. 5, II, p 412-415; VERMEERSCH, De Religiosis Institutis et Personis, vol. 2, n. 43, p. 137 sq (4) B. R., vol. 15, p. 646-649. (5) B. R., vol. 16, p. 519-521; 535-538. (6) B1ZZARRI, o. c., p. 305; VERMEERSCH, o. e,, vol. 2, n. 30, p. 104 s. (7) A. A. S., vol. 3, p. 30. (8) FERRARis, o. c., verb. ilfoniates, n. 72; VERMEERSCH, o. c.. vol. 2., n. 29, p. 104
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz