BCCCAP00000000000000000000383

34 llE L\TPE!JI:\IEXTIS Af>::VIl"x;!OXIS AD NOiTl'L\TVM adhuc tamen existente oblatione. Sic anno 1179 Alexander III (1) et anno 1190 Clemens III (2). Sed Coelestinus IlI ann. 1195 aliter vero procedit. Vult enim ut puer, etiam a parentibus oblatus, aetate discretionis adepta, libere possit vel habitum dimitiere ve! professionem ratificare (3). Quid simile tradit anno 1212 Innocentius III (4). Nova igitur !ex erat: pueris a parentibus oblatis, post pubertatis legalis assecutionem, i. e. a11110 14 aetatis completo, licere aut ratihabere oblationem parentum, professionem emitiendo religiosam, aut si maluerint, ad saeculum libere revertí. Theologi deinceps cum S. Thoma (5) hoc jus novum receperunt defenderuntque. 3) De libere ingredientibus. Qua e hactenus dicta sunt potius .ad oblatos referuntur. Nunc autem, scire oportet legislatior.em communem relate ad aetatem pro non oblatis, sed pro illis qui libere et sponte sua religionem assumebant. a) jus Decretalium. In Jure Decretalium sequentes dispositiones invenimus: a) Concilium Maguntinum anno 813 in canone 23 statuit: «Nullus tondeatur, nisi in legitima aetate et spontanea voluntate> (6). Licet Concilium non exprimat qualis sit legitima aetas, hoc autem discimus per alia testimonia. 1 Etenim Alexander III declarat nullam professionem factam ante decimum quartum annum expletum, loquendo de viris (7); Clemens vero I1I innuit aetatem duodecim annorum pro puellis (8). b) Pariter Coelestinus III (9) et Innocentius III (10) loquuntur de aetate discretionis pro emittenda profes· sione. c) Tandem lnnocenlius IV (11) et Alexander IV (12) ad professionem sive tacite sive expresse emittendam aetatem 14 annorum comp/etam absolute praescribunt. Quod jus firmat Martinus V anno 1430, insimul institutum oblatorum abrogans his verbis: «Statuimus et ordinamus quod nullus recipiatur ad Ordinem, nisi annum quatuordecim compleverit, etiam si oblatus fuerit a parentibus, nisi, pro scandalo vitando, foret filius militis, ve! superioris dignitatis> (13). b) Legislatio tridentina et posterior usque ad Codicem. (1) C. 11, X, de Regularibus, etc .. III, 31. (2) C. 12, X. de Regularibus, etc., lll, 31. (3) C. 14, X, de Regularibus, etc., 111, 31. (4) C. 10. C. XX, q. l. (5) S. TttoMAs, Summa Theol., 2-2, q. 88, art. 8 et 9 (6¡ C. 1, X. de Regularibus, etc. lll, 31. (7) C. 11, X, de Regularibus, etc. lll, 31, (8) C. 12, X, de Regularibus, etc 111, 31. (9) C 14,X,deRegularibus,etc lll,31. (10) P. L., vol. 2Hl, col. 627-628. (11) C. 1, de Regularibus, etc 111, 14, in VIº. (12) C. 2, de Regularibus. etc. 111, 14, in VIº. (13) B. R,, tom. IV, p. 737.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz