BCCCAP00000000000000000000383

.T:\Il'J:JJL\TEXT.\ \ M.rn.11: .\JL\f hS!OXlS 29 consortium receptos fuisse omnes demostrant Regulae veteres Monasticae, traduntque rerum ecclesiasticorum scriptores (1). a) Praxis monastica usque ad saeculpm VI. S. Basilius quidem monachos suos hortatur, ut pueros, sive sponte oblatos a parentíbus, sive praesertim parentibus orbatos, recipiant, christia– neque instiluant. Eraut tamen hi pueri a monachis separandi et modus specialis vivendi eisdem observandus (2). Utrum vero perpetuo vitae mouasticae se darent necne, S. Basilíus ipsorum puerorum deliberationem exigebat; quare, ante discretionis annos nullns ad vota profitenda admit– tebatur. Quaenam autem sit discretionis aetas, S. Basilius ibi explicitis verbis non determinat, alibí vero pro receptíone et professione vírginum armos sexdecim vel septemdecim exígit (3). quibus aetas rntionis com– plementum hcbet Merito igitnr i11ferre licet S. Basílium et pro pueris oblatis Regulam profitentibus annum sexdecim completum exegisse. Nolenti vero, ea aeta te sine ullo obstaculo recedere licuít. In Occidente, tria adsunt testimonia, qnae loquuntur expresse de oblatione in Regulís, videlícet: S. Caesarius, S. Aurelianus et S. Benedictus. S. Caesaríus (470-543), in Regula ad Virgínes, cap. 5, haec hHhet: «Si fieri potest, aut difficile, aut nulla unquam ín Monasterio infantula parvula, nisi ab annis sex aut septem, quae jam et litteras discere et obedientiae possit obtemperare, suscipiatur» (4). S. Aurelianus ( + 551 vel 553} vero statuit: «Mínori aeta te in Monasterio non excipiantur, nisi ab annís decern aut duodecim 1 qui et nulriri non egeant, et cavere noverint culpas)) (5). (1) Non pertinet ad nos notitiam perfectam Oblatorum>i tradere; potius ad auctores de hoc instituto tractantes recurrendum est. Solum evolutionem generalem ipsius tangemus. Circa hoc institutum materia plus quam sufficiens pro aliquo labore indolis juridicae invenitur. simul ac copiosa et selecta bibliographia. Consuli possunt inter alías utiliter: H. LECLERCQ, Dictiormaíre d' Arc!zéologie C'hrétienne et de liturgie, verb. Ob/at, vol. 12 2 , col. 1762-1763; L ÜLIGER, Arclzivium Franciscarzum Historicum, vol 8, p. 389-447; vol. 10, p. 271- 288; Analecta]uris Pontificii, vol. 8, p. 2191-2235; P. L, vol. 103. col. 1303-1306; vol. 66, col. 844-847, et alii ab ipsis citati. (2) S. BAsruus, Regulae /usías tractatae, lnterrogatio 15: • Cum Dominus dicat: Sinite parvulos venire ad me . omne tempus, primae etiam aetatis, iis qui accedunt excipiendis idoneum esse censemus, eos qttidem qui parentibus orbati sunt, nostrapte sponte assumentes.. ; eos vero, qui sub parentibus sunt. ab ípsis adductos, coram multis testibns suscipíentes.,. Excipiendí ergo sunt ad hunc modum, nec ipsi tamen statím in fratrum corpore aut annumerandi sunt, aut recensendi, ne si illi a fine proposito aberrarent. ipsorum probra in pium vitae institutum refunderentur», apud: P. G., vol. 31, col. 951. (3) S. BAs1uus. Epístola carzorzica secunda, Epist. 199 ,ad Amphilochium) n. 18, apud: P. G., vol. 32, col. 719. (4) S. CAESAR1us, Regula ad Virgirzes, cap. 5, apud: P. L, vol. 67, col. 1108; H0Ls·1 ENIUS, o. c., vol. l, p. 356. (5) S. AuRELIANL:s, Regula ad Monac!zos, cap. 17, apud: P. L., vol. 68, col. 390; HoLsTENrns, o. c., vol. l, p. 150.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz