BCCCAP00000000000000000000383
L\IPElll2HEXT.\ L\Llll.\E AllC\l lSSIL.°\:JS 27 3) Denique, ut impedimentum adsit, requiritur quod ta lis adhaesio sit sectae acatholicae. Si velimus accurate determinare quaenam sectae dicantur proprie acatholicae sensu canon is, responsum non caret difficultate. Procul dubio, hoc verbo comprehenduntur haeretici et schismatici utpote fidem catholicam ve! catholicam hierarchiam directo negantes (1 ). Quid autem dicendum de falsa religione, ut paganismus, judaismus, mahometis• mus, budismus, etc., ve) de secta christiana quae reiicit baptisma, includuntur necne in locutione «sectae acatholicae» hujus canonis? Canonistae non consentiunt: a) Vermeersch Creusen putant (2): «Secta acatholica proprie (3) non est nec judaismus, nec paganismus, nec quod magis usu venire potest damnata societas secreta.» b) Communissima vero sententia (4) tenet etiam falsas religiones includi in locutione hujus canon is «sectae acathol icae». Ad rem optime scribit P. Vidal (5): «Gravius profecto est delictum et minor in fide stabilitas est supponenda in his catholicis, qui ad gentilium sectam transeunt potius quam ad sectarn haereticam sub christiano nomine; ideoque hi a fortiori videntur exdudendi a valida in religionern admissione; aliis tamen, loco recurrendi ad legis finem et mentem legislatoris ostensam in legis motivo (can. 18), potius videtur recurrí debere ad strictam interpretationem, quam dicunt esse sectandam in lege exceptionem continente et coarctante liberum jurium exercitium». Praeterea, omnes falsae religiones, si quis baptizatus alicui ejusdem (1) VERMEERSc11·CREusEN, Epitome J. C., vol. 1, n. G73, p. 483; CREUSEN, Religieux et Religieuses d'apres le droit ecclesiastique, p. 131; VIDAL, o. e , n. 246, p. 196; CAPPELLO, o. e, vol. 2, n. 599, p. 179; CoRONATA, o c., vol. l. n 570, p. 989; LARRAONA, CPR., vol. 16, p. 429. (2) VERMEERSCH-CREUSEN, o. e, vol. 1, n. 673, p. 483 (3) Absquedubio, clarissimi auctores pro defendenda sua sententia nituntur, ipsis verbis canon. 1325, § 2 sic aientis: «Post receptum baptismum si quis, nomen retinens christianum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubitat, haereticus; si a fide christiana totaliter recedit, apostata; si denique subesse renuit Surnmo Pontifici aut cum membris Ecclesiae ei subjectis comnmnicare recusat, schismaticus est» Sed pro stricta interpretatione hujus canonis crederem ornnes auctores conveniri. Quaestio vero in casu nostro agitata, aliter respicit, an scilicet comprehendat etiam religiones falsas illa locutio •secta acatholica• necne. Et rnotivum dubii adest in eo quod piures dispositiones datae pro acatholicis, vel sectae acatholicae adscriptis, etcetera, perfecte aequare videntur etiam sectis falsis seu paga nis. Praeter quam quod vox acatholicus in Codice J C. significationes diversas habere potest. Cfr. circa significationem et vim verbi «acatholicus», LrnPoLDus ScHMID, De vi verborum ~aca1holicus, secta acatlzolica, mirzisrer acatholicus», in Jure Canonico, in: Apollinaris, vol. 4, p. 55~-567; vol. 5, p G9 sq · (41 MAHOTO, CPR., vol 1, p 161 sq.; BLAT, o. c., vol. 2, p, 521; PRüMME!i, o. e,, n. 204, p. 270 sq.; FANFANI, Dejare Religíosorum, n 179, p. 197; ScHAFErl, o. e, n. 2:::0, p. 263; ColloNATA, o c., vol. l, n. 570. p. G89; VIDAL, o. c., n. 24G, p. 196; CAPPELLO, o. c., n. 599, p, 179; LAHHAONA, CPR,, vol. IG, p. 429-430 (5) VmAL, o. c., n 24G, p. 196, nota (10).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz