BCCCAP00000000000000000000383
CAPUT PRIMUM DE IMPEDIMENTIS ADMISSIONIS AD NOVITIATUM Pro admissione ad Novitiatum requiritur, in primis, 1lliquid negativum scilicet, absentia impedimentorum. Impedimenta su n t circumstantiae aliquae quae abesse debent ut aliquis recipi in Novitiatum possit, quaeque si adsint ingressus ad Novitiatum prohibetur. Sed impedimenta, ex vi quam exserunt possunt esse: a) substantialia sive irritantía juridicum valorem admissionis, vel b) prohibentia sen simpliciter impedientia ipsam admissionem. Jure praecedenti impedimenta respiciebantur proxime et directe in ordine ad ipsam professionem (1 ). Proinde q nis, etiam impedimento aliquo irretitus, recipi poterat ad Novitiatum faciendum, et quidem valide. Durante Novitiatu vel in fine ejusdem recursus ad S. Sedern fiebat pro obtinenda dispensatione impedirnenti; qua obtenta, validarn professionem candidatus emittebat. Sed nemo non videt quot difficultatibus sit plenus hujusce modus ¡¡gendi. Siquidem contingere poterat quod S. Sedes nullo modo dispensa– tionem impedimenti concederet, non enim tenetur ad illud, ideoque candidatus ad sueculum redire cogatur etiam post Novitiatum jam factum; quod indubie molestum erit et pro ipso candidato et adhuc magis pro ipsa Religione. Hinc merito quidem Codex J. C. inverso modo procedit, excludendo proxime et directe a legitima admissione, et consequenter et mediate a professione. Atque hic alter modus est magis juridicus et conveníens pro ipso ca11didato <ldmittendo, si antecedenter ad admissionem obtineatur dispensatio impedime11ti díspensubilís, nec incurratur periculum 11e post peractum Novitiutum denegelur dispensutio ad professionem, quam legitimus Superior non tenetur concedere. Codexj. C. taxative enumernt impedimenta communiu, quae vel invali– dant ve! solurn prohibent admissionem ad Novitiutum; quare talia impedi– menta non respiciu11t ad postulatum, nec directe professionem, quam proprie (l) VIDAL, De Religiosis, n. 245, p. 195; BATTANDIER, Guide Canonique, n. 110, p. 87-88.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz