BCCCAP00000000000000000000383

PRAENOTANDA Ad assumendarn Religionem aliquam, non sufficit bonum et effica~ desiderium se transferendi ad sublimiorem et perfectiorem statum, relicto inferiori et minus perfecto; sed cum novus status sit veluti nova forma moralis superveniens, novas etiam praerequirit dispositiones sine quibus tam forma est inepta subjecto, quam subjectum est inepturn formae. Praelerea, licet ut indubium sit habendnm. quod Status Religiosus e:it quaedam publica professio consíliorum evangelicorum et qua talis omnibus revera pateat, attamen subest directioni et gubernationi ipsius Ecclesiae, quae proinde potest stabilire et determinare: 1) impedimenta, sive ad validitatem sive tantum ad liceitatern admissionis ad Novitiatum; 2) condi– tiones et dispositiones positive necessarias ad Novitiatum; 3) ipsum modum legitimum admissionis. Habens igitur quaelibet impedimenta, vel carens illis positivis dispositionlbus vel absqne modo legitimo, recipiendus 11011 est; et si ex imprudentia, vel ignorantia, etiam inculpabili, recipientium admit– tatur ad habitum, quandoque receptio est 11ull<l, quandoque valida, semper tamen illicita juxta diversarum indispositionum naturam. Mens ergo est, in hac unica parte, decJ¡¡rare: 1) impedimenta, quae ex jure comrnuni opponuntur tum validae, tum etiam licitae receptioni Novi– tiornm (Caput I); 2) positi ve requisita pro admissione ad Novitiatum (Caput 11), sive commuuia 011111ib11s. ut informationes et litterae testimoniales (Art. 1). sive propria sint mulierum, ut dos (Art. 11); 3) ad quem pertineat admissio Novitiorum (Cap. III).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz