BCCCAP00000000000000000000383
15 sit illa necessitas, nec an professio aliter facta seu absque tali probatione, ut invalida habenda sit. Ceteroquin. hujusmodi consuetudo praeviae probationis, jure pro– prio et privato Monasteriorum, servatur fere uniformiter usque ad saeculum XI. Postea vero jure communi receptum est ab Alexandro 11 (1 ), Quod jus etiam Alexander III, lnnocentius Ill, Innocentius IV (2), Alexander IV et Bonifatius VIII confirmarunt, licet alío et alio modo senserint quoad necessitatem hujusmodi. Ete11im Alexander III (1159-1181) nullam declaravit professionem absque probatione factarn, si is qui illam emisit inlra triduum poenitentiae signa ostenderit factum retractando (3). Innocentius III (1198-1216) respondens Archiepiscopo Pisano die 23 Novembris 1198 ~expressis verbis admittit quod licet tempus probationis regulariler fuit institutum in subsidium fragilitatis humanae et a SS. Patribus indultum fuisse in favorem tum conversi tum etiam monasterii, professio ante praefinitum tempus facta et acceptata obligat, quia tune, ait ipse Romanus Pontifex, uterque renuntiare videtur ei, quod pro se noscitur introductum, Praeterquam quod, subjungit, multa fieri prohibentur, quae, si facta f11eri11t, obtinent roboris firmitatem (4). Ergo Innocentius III tenebat probationem necessario praemittendam esse, nisi et Monasterium et conversum mutuo renu11tiarent favori suo. Sed Alexander IV (1254-1261) Fratribus Praedi– catoribus et Minoribus expresse prohibuit. et quidem sub nullitate profes– sionis secuturae, renuntiationem hujusmodi juris seu favoris conversi et monasterii (5). Quam prohibitionem postea Bonifatius VIII (1294 1303) extendit ad omnes Mendicantes (6). Ta11dem Concilium Tridentinum (1545-1564), corrigens jus praecedens, omnibus omnino prohibuit renuntiare huic favori, et statuit absolute annuam saltem (7) probationem pro omnibus, sive Mendicantibus sive non Mendicantibus, sivé viris sive mulieribus, et quidem ita necessariam ut alias professio fortasse emissa sit nulla nullamque inducat obligationem. Sic enim Concilium: «In quacunque religione, tam virorum quam mulierum, professio non fiat ante decimum sextum aetatis annum expletum; nec qui minore tempore qu:1m per annum post susceptum habitum in probatione steterit, ad professionem admittatur. Professio (1) C. 1, C. XVII, q. 2. (2) C. 1, de regularibus etc., lll, 14, in VIº. (3) C 8, X. de regularibus etc., III, 31. (4) C. 16, X, de regularibus etc., III. 31. (5) C. 2, de regularibus etc, 111, 14, in VIº (6) C. 3. de regularibus etc., 111, 14, in VIº (7) Lex Tridentina in hoc sensu accipienda est, ut non sufficiat Novitiatus, qui sit brevior anno, non vero quod ex constitutionibus seu regulis probatis a S. Sede non possit longius tempus requiri.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz