BCCCAP00000000000000000000383
14 EXS!STI:XTL\ ,\TQU; NFCESSITAS NOV!'.l'IATUS quasi vas quoddam Domino commodum, et ad quodvis bonum opus paratum omni tentatione adhibita declaratus fuerit ab iis qui talia scite scrutari possunt, ita demum in ter eos qui se Domino dedicarunt, annumeretur (1 ). Eodem modo, in Occidente, S. Benedictus (480-543) vult ut admitjendus probetur, anni circulo durnnte, utrum revera Deum quaerit, si sollicitus estad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria. Et si habita secum delibe– ratione, promisserit se omnia custodire et cuneta sibi imperata servare, tune suscipiatur in Congregatione (2). Pariter S. Ferreolus ann. 558 (3) Regula Tarnatensis ann. 570 (4), S. Fructuosus Archiepiscopus ann. 670 (5) et Regula Magistri ejusdem saeculi VII (6) praeviam recipiendorum proba· tionem decernunt seu statuunt. Liceat afferre quoque testimonium S. Gre– gorii Papae, qui ann. 600 ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum scribens, relate ad conversos haec ait: «vita moresque eorum sollicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus eo, quod voluit, aut ratum non habeat quod elegit. Nam dum grave sit inexpertos hominum sociari obsequiis, quis possit dicere quam sit gravius ad Dei servitium improbatos applicari?» (7). Quapropter, ex hactenus dictis, manifeste apparet fuisse usu receptum et consuetudine positum ut conversis vitam monasticam profiteri volentibus, daretur aliquod probationis tempus, quo Monasterii difficultates atque asperitates experiri possent (8). Quod revera convenientissimum fuit et valde rationi congruum. Nam contra omnem prorsus rationem esset, ut quispiam de novo profiteretur vitam, quam nondum didicisset, fuissetque aliquo modo expertus; posset enim pastea, poenitentia ductus, retrocedere, asserendo atque affirrnando, deceptum se fuisse, et quod 11011 id credebat, aut quidquan tale cogitavit. Sed auctoritates superius allatac, licet statuant probationem uti necessario praemittendam, non tamen declarant quanta (1) S. BAs1uus MAGNus, Regulae fusius tractatae, interrogat. 10, in P. G., vol. 31, col 943-946. (2) D. CuTHBEinus BuTLER, Sancti Berzedicti Regula Monachorum, p. 99 sq., cap. 58; P. L, vol. 66, col. 803 sq. (3) S. FERREOLUs, Regula ad Morzachos, cap. 5, in P L , vol 66, col. 961-962; HOLSTENius, Codex Regularum, vol. 1, p. 157. (4) REGULA TARNATENs1s, cap. 1, apud HoLsTENJUM, o. c., vol. J, p. 180. (5) S. FRucrnosus, Regula morzac!zorum, cap. 21, in P. L., vol. 87, col. 1097; HoLsTENms, o. c, vol. 1, p. 207. (6) REGULA MAGISTRJ, cap. 88 et 90, in P. L, vol. 88, col. 1037 et 1039 respective; HoLsTEN1us, o. c., vol. 1, p. 282·283. (7) C. 6, C XIX, q. 3. (8) Notandum est quod tam in Regula S. Benedicti, quam in aliis posterio– ribus, sermo fit de duplici probatione facienda candidati. Prima probatio, quae generatim ad fores monasterii fiebat, protrahebatur per 5 vel 6 dies vel amplius, juxta diversitatem regularum; in hac probatione potest bene videri veluti aliqualis adumbratio hodierni pmünlatus Altera vero probatio inmediate prae– cebat ipsi incorporationi per professionem. De ipsa nos loquimur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz