BCCCAP00000000000000000000383
138 &'UPEIUOII CO'\f l'ETEXS .ID ülli\llé,'SJo:--::JDl N ffJTIOHl''\f Cum autem Episcopus, nul11bi in Codice J. C. designetur tanquam Superior Major cujusdam Religionis, ne in Religionibus quidem juris dioecesani, jus ipsi nullum competit, nisi speciale habeat privilegium, circa admissionem ad Novitiatum. Attamen, dicunt auctores (l) pro ratione qua Religio dioecesana ipsi subjecta est, receptionem candidati efficaciter prohibere posse videtur. Canon praescribit Superioribus Majoribus, in primis, competere jus admittendi Novitios; non vero determinat cuinam ex Superioribus Majoribus hoc jus competat; id determinare ad Constituliones pertinet. Certe Superior Generalis íllam ubique habebit, Superior vero Provincialis poterit habere aut illimitatam aut limítatam et semper dependentem a Superiore Generali, cum agatur de re magni momenti. Canon subjungit quod etiam potest competere jus admittendi ConsíliQ. seu Capimlo mediante suo suffragio, si ita habeatur in Constitutionibus Religionis, dicit enim: «... ad Superiores Majores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cujusque Religionis Constitutiones». Igitur Constitutiones determinare debent utrum Superiori Majori solum competat hoc jus admissionis vel etiam intervenire debeat Capitulum cum suo voto, an potius Consilium, sicufr etiam ex ipsis Constitutionibus, aut consuetu– dinibus pariter eruendum est, an suffragium sit deliberativum ve! tantum– modo consultivum. In casu suffragationis, notare juvat Codicem J. C. requiri suffragium Consilii seu Capituli, non simpli 1 citer Consiliariorum vel Capitularium, ergo suffragium d11ndum est c11pitulariter ad norman juris (2). Praeterea, quanto tempore suffragium Consilii sen Capituli praecedere debeat ipsam admissionem non est jure determinatum; ea videtur ratio serva11dc1 ut non nimis suffragatio praeced<lt, ita ut praesumi non possit mutatum esse circa postulantem Consilii vel Capituli judicium. Valida per se videtnr suffragatio quae duobus mensibus praecedat admissio11em nisi agatur de prorogatione postulatus c1ut Novitiatus ad majorem probationem habendam idoneitatis (3). Indubitanter, admissio Novitiorum responsabilitatem sa t magnam importat pro ipsis Hdmittentibus. Etenim, bonum Religionis quam maxime pendet ab idoneitate ve! minus candidatorum. Prae oculis semper hc1beatur in admlssione, et bonum ipsins Religionis et bonum pariter spirltuale ipsorum candidatorum, ita enim duplex obligatio adlmplebitur, offlcii nempe erga Religionem et caritatis erga proximum (4). (1 l VERMEERSCH-CREUSEN, o. c., vol. 1, 11,690, p.493; BASTIEN, o. c. n. 98, p. 63. (2) Can. 105, 2°; 161-182 ubi jus commune circa actus collegiales servandum traditur. (3) GovENECfiE, CPR.. vol. 3, p. 219-222. (4) Pro disciplina vigente circa hoc capitulum utiliter consuli possunt ínter alios: VIDAL, o. c., n. 261, p. 215-116; ScnAFER, o. c., n. 223, p. 374; CoRONATA, o. c., vol. l, n. 572, p. 696·698: B1EDERLACK-FCHRICH, o. c., n. 76, p. 126; FANFANI, o. c., n. 194, p. 218-219; CrrnusEN, o. c., n. l47, p. 136.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz