BCCCAP00000000000000000000383

DJSCIPLTNA \'!GENS 137 generatim Capitulo Conventus seu Monasterii per secreta suffragia compe– tebat. Disputabatur apud auctores an requireretur ve! minus licentia Episcopi vel Praelati, cui Monasterium subjectum erat ad admissionem complendam (1 ). Indubium erat in aliquibus regionibus et Religionibus usu seu consuetudine potius quam jure scripto necessariam Praelati veniam introductam fuisse (2). c) Quoad Congregatíones. 1) Quoad Congregatíones juris pon– tificii, in Constitutione « Conditae a Christo», 8 Dec. 1900, Leo XIII jus illud adscribit Superioribus his verbis: «Candidatos cooptare, eosdem ad sacrum habitum vel ad profitenda vota admittere, partes sunt Praesidum sodalitatum; integra lamen Episcopi facultate a Synodo Tridentina tributa(3), ut cum de feminis agitur, eas et ante suscipiendum habitum et ante profes– sionem emittendam ex officio exploret» (4). «Normae» vero jus lllud tri– buunt Moderatoribus Generalibus, et si Congregatio in provincias divisa sit, etiam Provincialibus cum eorum consiliariis. Admissionis tamen a Provin– ciali peractae confirmatio a Moderatore Generali expetenda est (5). 2) Quoad Congregationes juris dioecesani, jus admissionis erat penes Episcopum, utpote Supremus Rector sodalitii. Si tamea Episcopus approba verat statuta qui bus integram permisserit Superioribus optionem admittendi candidatos, jam Instituto erat jus quaesitum, quod ab Episcopo infringí nequit (6). Talis fuit disciplina servata usque ad Codicem J. C. B) D1SCIPLINA VIGENS. Explicitis verbis canon 54.3 determinat: «Jus admittendi ad Novitiatum et subsequentem professionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores Majores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cujusque Religionis Constitutiones>. Proinde, admissio Novitiorum est negotium proprium internum et exclusivum Religionis, sive agatur de Regularibus sive de Congregatio– nibus quibuslibet, absque ulla distinctione; quod revera convenientissimum videtur pro ipso bono earumdem Religionum. Integrum semper manet jus Romani Pontificis, quem canon 499, § 1 Supremum Superiorem renuntiat. (1) Bou1x, o. c., vol. 1, p. 558-564. (2) VERMEERSCH, o. c., vol. 1, ll, 170. (3) LEO XIII. Const. «Conditae a Christo>), 8 dec. 190'.l cap. ll, n. 1, apud: VERMEERSCH, o. c., vol. 2, 11. 2, p 15 et sq. (4) Conc. Trident., Sess XXV, de Regularibus, etc., cap. 17, ed Goer– resiana, vol. 9, p. 1083. (5) In art. (i3 Normarum legebatur: «Ad admissionem postnlantinm requiri– tur et sufficit licentia moderatorum generalium, vel provincialium in suis pro– vinciis». Et in art. 303 dicebatur: <Convenit ut quaelibet provinciae suum Novitiatum particularem habeant. In hoc casu admissío postulantium ad habitum et Novitiatum, ad emittenda vota, spectat ad moderatricem provinciae cum suis consiliariis sicut supra de moderatrice generali dictum est. Hujus tamen -admissionis confirmatio a moderatrice generali expetenda est». (6) VERMEERSCH, o. e,, vol. 1. 11. 177.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz