BCCCAP00000000000000000000383
136 Sl"PER!Oll COM PETJ•::,s .\D AD:\f!SS!ONgJvI N ovr:r·mm·:rvr determinatum: «Neque vero si in Generalibus, vel Provincialibus Capitulis aliqui Vocales desint; nec si a definitorum consensu aliquis discrepaverit, id– circo receptio Religiosorum retardari, impediri, aut impugnari debebit, sed satis esse volumus si vocalium, et suffragiorum numerus legitimus, a jure vel per cujuscumque Ordinis statuta praefinitus intervenerih (1). Ex iis autem Bullís patet receptionem Novitiorum pendere, non a solo Praelato Rellgionis, sed simul ab aliquot aliis religiosis, ad ferendum in hac re judicium deputandis. Gregorius XIV, per Constitutionem «Circumspecta», 15 Mart. 1591 moderationem Sixtinam confirmavit et ampliavit: «Caeterum cum accepe– rimus, nonnullarum Religionum, et Ordinum, praesertim Monachalium Monasteria ita instituta esse, ut in eis perpetua quaedam filiatio constitua– tur; ideoque receptio Novitiorum in unoquoque Monasterio ad Superiorem Praelatum, et Capitulum ejusdem Monasterii tantum pertineat, quae etiam Monasteria, ut plurimum in ter se Ion ge distant, nec Generalia, Provincialia, aut intermedia Capitula, nisi raro celebrari solent. Ideo statuimus, ut Superiores illorum Monasteriorum de consensu sui Capi\uli, praehabita simul cum eis, de quibus in unaquaque Religione, aut Monasterio, juxta ejus Constitutiones recipiendus interrogari solet, aliqua informatione super his, quae in dictis Constitutionibus continentur, ad receptionem hujusmodi pro– ·cedere valeant, dum tamen antequam ad professionem admittatur, plenaria, et eo modo, prout in dictis Constitutionibus habetur, inquisitio fiat, quae pastea ab his, a quibus in praedictis Monasteriis examinari solent, diligenter examinetur, et approbetur et demum omnia in dicto Capitulo coram Supe– riore referantur. Volentes, quod Superiores praedicti, cum eorum Capitulo, aut ubi consuetudo non fuerit celebrandi Capitula, cum tribus, aut quatuor ad id in Generali Congregatione per vota secreta deputatis, servatis eorum regularibus institutis, ac supradictis omnibus, eamdem in recipiendis Novi– tiis habeant auctoritatem, quae per dictas Constitutiones Provincialibus Capitulis est attributa> (2). Modum hunc Novitios recipiendi necessarium fecerat Sixtus V, non tantum ad liceitatem, sed etiam ad validitatem admissionis et secuturae pro– fessibnis. Sed Clemens VIII, Constitutione sua «In suprema», 2 Aprilis 1602, Sixtinam illam dispositionem ita moderavit, ut necessaria foret ejus obser– vatio ad liceitatem solum non ad validitatem (3). b) Quoad Maniates. Admissio Novitiarum in Ordinibus mulierum (1) ÜASPARRI, o. c., vol.1, 11. 164, p, 304 et sq.; VERMEERSCrl, o. c., vol. 2, n . 25, p. 94 et sq. (2) ÜREGOR1us XIV, Const. cCircumspecta», 15 Mart. 1591, § 5, apud: GASPARRI, o. c., vol. 1, 11. 170, p. 319 et sq.; YEllMEERSCH, o. c., vol. 2, n. 26, p. 99 et sq.; BR., vol. 5, 1, p. 252-253. (3) VERMEERSCH, o. c.. vol. 2, n. 27, p. 101, et sq.; BR., vol. 5, II, p. 409.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz