BCCCAP00000000000000000000383
E1'CHXT!O Tl l~TOHJ(',\ 135 annis, a saeculo ad Religionem transeuntis approbatio, admissio et receptio, in Generali, vel Provinciali Capitulo, ut supra ordinatum est, pro tempore fianh ( 1). Verum est quod haec verba prima fronte difficultatem aliquam gignunt, quatenus videntur innuere quod pertinet ad Capitulum Generalem vel Provincialem receptio candidatorum, si tamen verba attente legantur difficultas evanescit. Re quidem vera, Constitutio enim vult ut admissio, approbatio et receptio in Generali, vel Provinciali Capitulo fíat, sed «ut supra ordinatum esh. Jam vero, in paragrapho immediate anteriori prae– scriptum fuerat ut tam Superioris Generalis vel Provinciafis, quam Defini– torum consensu approbati et ad habitum regularem admissi fuerint; sicuti etiam in paragrapho tertia similiter statutum fuerat. Haec quoad Contitu– tionem «Cum de omnibus». Postea vero, ipse Sixtus V in Constitutione «Ad Romanum», 21 Oct. 1588, prioris declarativa, praefatam dispositionem moderavit in hunc modum: «§ 7. Cum vero in quibusdam Religionibus Capitula Provin• cialia, aut numquam, aut non quotannis, sed rarius celebrentur, quaedam etiam Monasteria, aut Domus hujusmodi in remotissimis regionibus, Haere– ticorum, aut infidelium tyrannidi finitimis sita sint, ne ii, quos extra Capitula, ad habitum vel professionem regulares admitti prohibuimus tempus cele• brandis Capitulis praefixum nimis diu exspectare aut ad ea cum maximo incommodo accedere cogantur, concedimus et indulgemus. ut in qualibet Provincia saltem duo, vel si commode fieri poterit, tria, aut plura Monasteria, seu Domus regulares deputentur, quarum, seu quorum Supe• riores infra annum saltem ad inquisitionem super Novitiis faciendam, et ad ipsos Religiosos juxta formam praefatae Constitutionis recipiendos, et ad alia quae in ipsa Constitutione continentur peragenda, insimul congregentur. § 8. Quod si paucitas, aut nimia distantia Monasteriorum ne id quidem patiatur, saltem tribus ex antiquioribus Patribus unius Monasterii, aut Domus ejus Provinciae hujusmodi facultas, et auctoritas per Capitulum generale scilicet Monacorum, vel Provinciale Mendicantium, et reliquorum Regularium ejus Ordinis demandetur. § 9. Verum in iis Monasteriis, Domibus, et locis regularibus, quae aut nondum in Congregationes redacta, aut alias nulli Provinciae subjecta sunt, statuimus, ut trina Capitula Conventualia tribus distinctis cum intervallo saltem decem dierum vicibus celebrata, eamdem in recipiendis Novitiis per trinas hujusmodi distinctas vices approbatis, habeant auctori• tatem, quae per nostram Constitutionem Capitulis Provincialibus est attributa». (2) Addit Pontifex necessariam non essem unanimitatem suffra• giorum, sed sufficere numerum jure communi aut statutis religiosis ordinis (1) Cfr. auctores citatos in nota anteriori. l2) ÜASPARRI, o. c, vol. 1, n. 164, p 304 et sq.; VERMl:!ERSCH, o. c., vol 2, n. 25, p. 94 et sq.; BR., vol. 4, IV, p, 373-376.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz