BCCCAP00000000000000000000383

134 SCPER!OR CO:\TPETEX;'; AD AD:'l!ISSH>XE:H NOV!TIO!ff::vr ad utrumque» (1). Ex quo veluti implicite deducitur quod pro receptione candidatorum recurrendum est in primis ad ipsam Regulam, ad privilegia Religioni concessa, vel tandem ad consuetudines praescriptas, ut generatim declarant auctores (2) .. Sixtus V, per Constitutionem «Cum de omnibus», 26 Nov. 1587 expresse determinavit admissionem juvenum majorum sexdecim annis fieri debere a Superiore Generali vel Provinciali de consensu aliquorum. Gene• ratim auctores tradunt a Sixto V concessam fuisse potestatem admissionis, Capitulo Generali vel Provinciali, ut autem bene animadvertit et probat Suarez (3) ex ipsa Constitutione Sixtina ciare patet non ipso Capitulo, sed Superioribus simul cum consensu aliquorum datur potestas admissionis; Capitulo datur unice facultas deliberandi de inquisitione facta. Ad quod demonstrandum, videamus ipsam Constitutionem in sua parte dispositiva. Tribus in paragraphis loquitur Sixtus V de admissione candidatorum in praelaudata Constitutione, videlicet, in § 3, 4 et 5. a) In paragrapho tertía, loquens de illegitimis spuriis aut natura– libus, non vero ex incestu aut ex sacrilegio natis, ingredi cupientibus Reli– gionem, statuit ut non admittantur nisi r,rius de illorum vita et moribus diligenter cognoscatur et de aliis insimul investigetur. Et subjungit Pon– tifex: «Et super hoc in Generali, vel Provinciali Capitulo matura delibera– tione habita, Generalis, vel Provincialis Superioris, ac Definitorum unanimi consensu approbati, et ad habitum regularem admissi exstiterint> (4). Proinde, non Capitulo Generali vel Provinciali committitur admissio Novi– tiorum, sed tantum deliberatio de inquisitione facta, et post illam delibera• tionem competit admissio Superiori Generali vel Provinciali ac Definitorum unanimi consensu. b) In paragrapho quarta prohibet ingressum Religionis criminosis vel suspectis de crimine, et ut in posterum vitentur praedictae admissiones determinat sequentia: «Deque his omnibus, in Generali, vel Provinciali Capi– tulo, plena et indubitata fide facta, tam SuperiorisGeneralis, seu Provincial is, quam definitorum consensu approbati, et ad habitum regularem admissi fue– rinh (5). Pariter ex hoc textu mini me concedltur Capitulo potestas admittendi candidatos, potius vero Generali vel Provinciali cum Definitorum consensu. c) In paragrapho quinta tandem, postquam Sixtus V declarat nullam et irritam admissionem factam contra superius praescripta, ita concludit: «Quare volurnus, ut cujusque juvenis, aut viri rnajoris sexdecim (1) C. 6, de Regularibus, etc., Ill, 14, in VIº. (2) SuAREz, o. c., l. 5, cap. 10, n. 6. (3) SuAREz, o. c., l. 5, cap. 10, n. 17 et sq. (4) GASPARRr, o. c., vol. l. n. 162, p. 299 et sq.; Vmrnmmscn, o. c., vol. 2, n. 24, p. 90 et sq.; BR., vol. 4, IV, p. 370-373. (5) ÜASPARlll, o. c., vol. 1, n. 162, p 299 et sq.; VERMEERSCH, o. c., vol. 2, n. 24, p. 90 et sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz