BCCCAP00000000000000000000383
CAPUT TERTIUM SUPERIOR COMPETENS AD ADMISSIONEM NOVITIORUM Procul dubio, non potest quis Religionem ingredi nisi ab ea recipiatur. eo vel magis quod pro ingressu in societatem quandam voluntariam requi– ritur et petitio seu voluntas ingredientis et pariter consensus eorum qui societati praesunt, seu societatis Superiorum. Quare scire oportet quisnam Superior sit competens ad admissionem. Praeprirnis, potestas admittendi dignos et idoneos ad Religionern primario ac principaliter est in Romano Pontífice, tamquam Superiore Supremo omnium Religionum; ipse tamen non solet hac potestate immediate uti, sed eandem proxime relinquit exercendam Religioni ab ipso approbatae, non autem Episcopo dioecesano (1). Praecise in hoc capite determinare intendimus personam vel personas penes quas talis potestas in Religione exsistat. Juvabit evolutionem historicarn praemittere. A) EvoLUTIO HISTORICA. a) Quoad viras Regulares. Jure· antiguo Decretalium interdum supponitur ad solum Abbatem, interdum ad eum simul cum Conventu pertinere receptionem Novitiorum: «Si ad solum Abbatem pertineat creatio monachorum, eo defuncto nequivit novus monachus a Conventu creari; alias poterit, si eorum creatio spectat insimul (1) Ad rern optime et ciare scribit Suarez: «Quaeri ergo potest apud quern sit haec potestas. Est autern certum primario ac principaliter esse in Sumrno Pontífice. Sed de hoc non agímus, quia ipse non solet hac potestate ímrnediate uti; quaerirnus autern de illo, in quo est proxirne haec potestas. In quo est secundo certum, hanc potestatem irnmediate esse in qualibet Religione approbata per Pontificern, et in sola illa. Primurn patet, quia ex vi approbationis talis potestas ei confertur, imo in ipsa approbatione intrinsece includitur; narn si Religio non posset alios recipere, nec conservari, nec gubernari posset; qualis ergo esset ejus approbatio? Secunda etiarn pars ex supra dictis rnanifesta est, quia Religio non approbata a Pontífice non est Religio. juxta ea quae ab Ecclesia statuta sunt; ergo nec potest habere potestatem admittendi ad Religionem; unde, eo ipso quod Pontifex sibi reservavit approbationern Religionis, conse– quenter etiam hanc potestatem reservnvit vel sibi, vel quibus eam ipseconcesserit; non concedit autem de facto nisi Religionibus a se approbaLis. Quod si fortasse in particulari institutione aliquando est in Episcopo, vel in alío simili Praelato, semper est in ordine ad Religionem approbatam a Pontífice, eritque peculiaris ille recipiendi modus, qui in generali doctrina non consideratur». Cfr. SuARlllZ, o. c.. l. 5, cap. 10, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz